enrich ru lives with Chetyi-Minei texts and track static data
This commit is contained in:
1 parent
69fd5b7460
commit
7dde2168d1
6512 files changed
+1448065
-5
No files matched your search
@@ -0,0 +1,26 @@
|
||||
#1
|
||||
1| Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
|
||||
2| et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
|
||||
3| Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
|
||||
4| Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
|
||||
5| audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
|
||||
6| ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
|
||||
7| Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
|
||||
8| Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
|
||||
9| propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
|
||||
10| obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
|
||||
11| qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
|
||||
12| quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
|
||||
13| quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
|
||||
14| sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
|
||||
15| Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
|
||||
16| jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
|
||||
17| Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
|
||||
18| si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
|
||||
19| Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
|
||||
20| ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
|
||||
21| Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
|
||||
22| Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
|
||||
23| Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
|
||||
24| Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
|
||||
25| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
|
||||
Reference in new issue
Block a user