#1 1| Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo. 2| Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. 3| Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. 4| Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. 5| Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. 6| Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. 7| Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. 8| Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum. 9| Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. 10| Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. 11| Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis ! 12| O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui. 13| De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam. 14| Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. 15| Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. 16| Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. 17| Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. 18| Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. 19| Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. 20| Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. 21| Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. 22| Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens. #2 1| Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui ! 2| Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus. 3| Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. 4| Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam. 5| Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël : præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. 6| Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem. 7| Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. 8| Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. 9| Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. 10| Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. 11| Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. 12| Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. 13| Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ? 14| Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. 15| Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ? 16| Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus. 17| Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. 18| Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. 19| Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. 20| Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ? 21| Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es. 22| Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. #3 1| Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. 2| Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. 3| Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. 4| Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea. 5| Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. 6| In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. 7| Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum. 8| Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. 9| Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit. 10| Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. 11| Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam. 12| Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. 13| Misit in renibus meis filias pharetræ suæ. 14| Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. 15| Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio. 16| Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere. 17| Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum. 18| Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino. 19| Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis. 20| Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. 21| Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo. 22| Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus. 23| Novi diluculo, multa est fides tua. 24| Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum. 25| Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. 26| Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. 27| Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. 28| Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. 29| Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. 30| Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis. 31| Quia non repellet in sempiternum Dominus. 32| Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum. 33| Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. 34| Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ. 35| Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi. 36| Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit. 37| Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ? 38| Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ? 39| Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ? 40| Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum. 41| Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. 42| Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es. 43| Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti. 44| Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. 45| Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum. 46| Aperuerunt super nos os suum omnes inimici. 47| Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. 48| Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei. 49| Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies. 50| Donec respiceret et videret Dominus de cælis. 51| Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ. 52| Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. 53| Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. 54| Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi : Perii. 55| Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo. 56| Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. 57| Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas. 58| Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ. 59| Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum. 60| Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. 61| Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. 62| Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. 63| Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum. 64| Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. 65| Dabis eis scutum cordis, laborem tuum. 66| Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine. #4 1| Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ! 2| Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! 3| Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. 4| Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. 5| Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. 6| Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. 7| Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. 8| Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum. 9| Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ. 10| Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei. 11| Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. 12| Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. 13| Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. 14| Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. 15| Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis. 16| Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. 17| Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat. 18| Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. 19| Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. 20| Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus. 21| Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis. 22| Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua. #5 1| Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. 2| Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. 3| Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4| Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. 5| Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. 6| Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. 7| Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. 8| Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. 9| In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10| Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. 11| Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. 12| Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. 13| Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. 14| Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. 15| Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. 16| Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus ! 17| Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, 18| propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. 19| Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20| Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ? 21| Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. 22| Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.