#1 1| Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, 2| ad sciendam sapientiam et disciplinam ; 3| ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem : 4| ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. 5| Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. 6| Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. 7| Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. 8| Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ : 9| ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 10| Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11| Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; 12| deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; 13| omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis : 14| sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum : 15| fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum : 16| pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17| Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. 18| Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19| Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt. 20| Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam : 21| in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens : 22| Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ? 23| convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. 24| Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret : 25| despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26| Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27| Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia : 28| tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me : 29| eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30| nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. 31| Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. 32| Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33| Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. #2 1| Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te : 2| ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3| Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ; 4| si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : 5| tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6| quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7| Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8| servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9| Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam. 10| Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, 11| consilium custodiet te, et prudentia servabit te : 12| ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ; 13| qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ; 14| qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ; 15| quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. 16| Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, 17| et relinquit ducem pubertatis suæ, 18| et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19| Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. 20| Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias : 21| qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; 22| impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. #3 1| Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat : 2| longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. 3| Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui : 4| et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. 5| Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. 6| In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7| Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo : 8| sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. 9| Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei : 10| et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. 11| Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis : 12| quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. 13| Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. 14| Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. 15| Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. 16| Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. 17| Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. 18| Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. 19| Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. 20| Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. 21| Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, 22| et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. 23| Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24| Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25| Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26| Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. 27| Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac. 28| Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare. 29| Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. 30| Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31| Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus : 32| quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. 33| Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur. 34| Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. 35| Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia. #4 1| Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. 2| Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis. 3| Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 4| Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. 5| Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. 6| Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te. 7| Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8| Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. 9| Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. 10| Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. 11| Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis : 12| quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13| Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua. 14| Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15| Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam. 16| Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. 17| Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. 18| Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. 19| Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant. 20| Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21| Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui : 22| vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. 23| Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24| Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25| Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. 26| Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. 27| Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. #5 1| Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam : 2| ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; 3| favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : 4| novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5| Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6| Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. 7| Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. 8| Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. 9| Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : 10| ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11| et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : 12| Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13| nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ? 14| pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. 15| Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; 16| deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. 17| Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18| Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. 19| Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter. 20| Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? 21| Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. 22| Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23| Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. #6 1| Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam : 2| illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3| Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4| Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. 5| Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. 6| Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. 7| Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, 8| parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9| Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? 10| Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; 11| et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. 12| Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ; 13| annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14| pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15| Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. 16| Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus : 17| oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18| cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19| proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. 20| Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. 21| Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. 22| Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. 23| Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ : 24| ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. 25| Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius : 26| pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27| Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? 28| aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ? 29| sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30| Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; 31| deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32| Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; 33| turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur : 34| quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, 35| nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. #7 1| Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, 2| serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui : 3| liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4| Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam : 5| ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit. 6| De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi, 7| et video parvulos ; considero vecordem juvenem, 8| qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur : 9| in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. 10| Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga, 11| quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ; 12| nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. 13| Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens : 14| Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea : 15| idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. 16| Intexui funibus lectulum meum ; stravi tapetibus pictis ex Ægypto : 17| aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo. 18| Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. 19| Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima : 20| sacculum pecuniæ secum tulit ; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam. 21| Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22| Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur : 23| donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. 24| Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. 25| Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ; 26| multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. 27| Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis. #8 1| Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ? 2| In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3| juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens : 4| O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5| Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. 6| Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. 7| Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. 8| Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum ; 9| recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam. 10| Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite : 11| melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. 12| Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. 13| Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. 14| Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo. 15| Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ; 16| per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. 17| Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. 18| Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. 19| Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo. 20| In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii : 21| ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. 22| Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. 23| Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24| Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant, 25| necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar. 26| Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. 27| Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ; 28| quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ; 29| quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ : 30| cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31| ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. 32| Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas. 33| Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34| Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35| Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. 36| Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem. #9 1| Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem. 2| Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3| Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. 4| Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est : 5| Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6| Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ. 7| Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. 8| Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te. 9| Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. 10| Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. 11| Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. 12| Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. 13| Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, 14| sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, 15| ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo : 16| Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est : 17| Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18| Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus. #10 1| Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. 2| Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. 3| Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. 4| Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. 5| Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis. 6| Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas. 7| Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. 8| Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis. 9| Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit. 10| Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur. 11| Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem. 12| Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. 13| In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. 14| Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. 15| Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum. 16| Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. 17| Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat. 18| Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est. 19| In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. 20| Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo. 21| Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. 22| Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. 23| Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. 24| Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur. 25| Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum. 26| Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. 27| Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. 28| Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit. 29| Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. 30| Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. 31| Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit. 32| Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. #11 1| Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. 2| Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. 3| Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4| Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte. 5| Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. 6| Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7| Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. 8| Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9| Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia. 10| In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11| Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. 12| Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit. 13| Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14| Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. 15| Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. 16| Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. 17| Benefacit animæ suæ vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. 18| Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. 19| Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. 20| Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. 21| Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur. 22| Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. 23| Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor. 24| Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25| Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26| Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium. 27| Bene consurgit diluculo qui quærit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. 28| Qui confidit in divitiis suis corruet : justi autem quasi virens folium germinabunt. 29| Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. 30| Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. 31| Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ! #12 1| Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. 2| Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. 3| Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. 4| Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. 5| Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. 6| Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos. 7| Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit. 8| Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. 9| Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. 10| Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia. 11| Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. 12| Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet. 13| Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. 14| De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15| Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. 16| Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. 17| Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. 18| Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : lingua autem sapientium sanitas est. 19| Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. 20| Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21| Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo. 22| Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei. 23| Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. 24| Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet. 25| Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. 26| Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos. 27| Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. 28| In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. #13 1| Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur. 2| De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua. 3| Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4| Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur. 5| Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur. 6| Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. 7| Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8| Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9| Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur. 10| Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11| Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12| Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens. 13| Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur. 14| Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. 15| Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago. 16| Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. 17| Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. 18| Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. 19| Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. 20| Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. 21| Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. 22| Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. 23| Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. 24| Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit. 25| Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis. #14 1| Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. 2| Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. 3| In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos. 4| Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. 5| Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. 6| Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis. 7| Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. 8| Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. 9| Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. 10| Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. 11| Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt. 12| Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. 13| Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14| Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. 15| Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. 16| Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. 17| Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. 18| Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. 19| Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. 20| Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi. 21| Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. 22| Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. 23| In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. 24| Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia. 25| Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. 26| In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. 27| Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. 28| In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. 29| Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. 30| Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. 31| Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. 32| In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua. 33| In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. 34| Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. 35| Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit. #15 1| Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. 2| Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. 3| In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4| Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. 5| Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur. 6| Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. 7| Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit. 8| Victimæ impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia. 9| Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. 10| Doctrina mala deserenti viam vitæ ; qui increpationes odit, morietur. 11| Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum ! 12| Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. 13| Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus. 14| Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. 15| Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium. 16| Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17| Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. 18| Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas. 19| Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo. 20| Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21| Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. 22| Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23| Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. 24| Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. 25| Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. 26| Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. 27| Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo. 28| Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis. 29| Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. 30| Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa. 31| Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. 32| Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. 33| Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. #16 1| Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. 2| Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. 3| Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. 4| Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. 5| Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. 6| Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7| Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. 8| Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. 9| Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. 10| Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. 11| Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. 12| Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. 13| Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. 14| Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. 15| In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. 16| Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17| Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam. 18| Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. 19| Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. 20| Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. 21| Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. 22| Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. 23| Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. 24| Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. 25| Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. 26| Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27| Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. 28| Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. 29| Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. 30| Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. 31| Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. 32| Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. 33| Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. #17 1| Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. 2| Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. 3| Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4| Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5| Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. 6| Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. 7| Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. 8| Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit. 9| Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. 10| Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. 11| Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12| Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13| Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. 14| Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. 15| Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. 16| Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. 17| Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. 18| Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. 19| Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. 20| Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. 21| Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur. 22| Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. 23| Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. 24| In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ. 25| Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. 26| Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. 27| Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. 28| Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. #18 1| Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis. 2| Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. 3| Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. 4| Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. 5| Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. 6| Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. 7| Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. 8| Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. 9| Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. 10| Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. 11| Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. 12| Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. 13| Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. 14| Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? 15| Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam. 16| Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. 17| Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum. 18| Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. 19| Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. 20| De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. 21| Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. 22| Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. 23| Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. 24| Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. #19 1| Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. 2| Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. 3| Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. 4| Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur. 5| Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. 6| Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 7| Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; 8| qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. 9| Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. 10| Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. 11| Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. 12| Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. 13| Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. 14| Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. 15| Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. 16| Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. 17| Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. 18| Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. 19| Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. 20| Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. 21| Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. 22| Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. 23| Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. 24| Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. 25| Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. 26| Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. 27| Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. 28| Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. 29| Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. #20 1| Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. 2| Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam. 3| Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4| Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. 5| Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. 6| Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ? 7| Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. 8| Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. 9| Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ? 10| Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum. 11| Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. 12| Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque. 13| Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14| Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur. 15| Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. 16| Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17| Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. 18| Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. 19| Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20| Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris : 21| hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22| Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te. 23| Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. 24| A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ? 25| Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. 26| Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. 27| Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. 28| Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. 29| Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. 30| Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. #21 1| Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud. 2| Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus. 3| Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. 4| Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. 5| Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. 6| Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. 7| Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. 8| Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus. 9| Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. 10| Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo. 11| Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. 12| Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. 13| Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. 14| Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. 15| Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. 16| Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. 17| Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. 18| Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. 19| Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. 20| Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud. 21| Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. 22| Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. 23| Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. 24| Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. 25| Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari. 26| Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. 27| Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. 28| Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam. 29| Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam. 30| Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. 31| Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. #22 1| Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. 2| Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus. 3| Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. 4| Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. 5| Arma et gladii in via perversi ; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis. 6| Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 7| Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. 8| Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. 9| Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. 10| Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. 11| Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12| Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. 13| Dicit piger : Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum. 14| Fovea profunda os alienæ : cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15| Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. 16| Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. 17| Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam, 18| quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis : 19| ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. 20| Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia : 21| ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. 22| Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta : 23| quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. 24| Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso : 25| ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. 26| Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis : 27| si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ? 28| Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29| Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. #23 1| Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. 2| Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam. 3| Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. 4| Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. 5| Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. 6| Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus : 7| quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. 8| Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. 9| In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. 10| Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas : 11| propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. 12| Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. 13| Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur. 14| Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. 15| Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum : 16| et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17| Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die : 18| quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. 19| Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. 20| Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt : 21| quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22| Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23| Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24| Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. 25| Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. 26| Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. 27| Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. 28| Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. 29| Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? 30| nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? 31| Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, 32| sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33| Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34| Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. 35| Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? #24 1| Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : 2| quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3| Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4| In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. 5| Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus : 6| quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. 7| Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum. 8| Qui cogitat mala facere stultus vocabitur : 9| cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. 10| Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. 11| Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. 12| Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. 13| Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. 14| Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. 15| Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. 16| Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum. 17| Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum : 18| ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. 19| Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios : 20| quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. 21| Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis : 22| quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ? 23| Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. 24| Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. 25| Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. 26| Labia deosculabitur qui recta verba respondet. 27| Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. 28| Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. 29| Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. 30| Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : 31| et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. 32| Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33| Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas : 34| et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. #25 1| Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2| Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3| Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4| Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. 5| Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. 6| Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. 7| Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. 8| Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. 9| Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles : 10| ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. 11| Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. 12| Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. 13| Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit. 14| Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. 15| Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. 16| Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. 17| Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. 18| Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19| Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, 20| et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. 21| Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere : 22| prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. 23| Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. 24| Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. 25| Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. 26| Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. 27| Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. 28| Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. #26 1| Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria. 2| Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. 3| Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. 4| Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. 5| Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. 6| Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. 7| Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. 8| Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. 9| Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. 10| Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. 11| Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. 12| Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens. 13| Dicit piger : Leo est in via, et leæna in itineribus. 14| Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15| Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16| Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. 17| Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius. 18| Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, 19| ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci. 20| Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. 21| Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. 22| Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. 23| Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. 24| Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. 25| Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. 26| Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. 27| Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum. 28| Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. #27 1| Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. 2| Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua. 3| Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. 4| Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ? 5| Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. 6| Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. 7| Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. 8| Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum. 9| Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. 10| Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. 11| Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. 12| Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. 13| Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14| Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. 15| Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. 16| Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit. 17| Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. 18| Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. 19| Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. 20| Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles. 21| Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. 22| Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. 23| Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera : 24| non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. 25| Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. 26| Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium. 27| Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis. #28 1| Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. 2| Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. 3| Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. 4| Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum. 5| Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. 6| Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. 7| Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. 8| Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. 9| Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. 10| Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. 11| Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum. 12| In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum. 13| Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. 14| Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum. 15| Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. 16| Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. 17| Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. 18| Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel. 19| Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. 20| Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens. 21| Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. 22| Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. 23| Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. 24| Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. 25| Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur. 26| Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. 27| Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. 28| Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur justi. #29 1| Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. 2| In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3| Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. 4| Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam. 5| Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. 6| Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. 7| Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. 8| Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem. 9| Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. 10| Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus. 11| Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. 12| Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. 13| Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus. 14| Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. 15| Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. 16| In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. 17| Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. 18| Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. 19| Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. 20| Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio. 21| Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. 22| Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. 23| Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. 24| Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat. 25| Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur. 26| Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. 27| Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. #30 1| Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : 2| Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. 3| Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. 4| Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ? 5| Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se. 6| Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. 7| Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar : 8| vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria, 9| ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. 10| Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. 11| Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ; 12| generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ; 13| generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ; 14| generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. 15| Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit. 16| Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. 17| Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ! 18| Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : 19| viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. 20| Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum. 21| Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere : 22| per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ; 23| per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. 24| Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus : 25| formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ; 26| lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ; 27| regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ; 28| stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. 29| Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter : 30| leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ; 31| gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei. 32| Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. 33| Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias. #31 1| Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. 2| Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ? 3| Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. 4| Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; 5| et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. 6| Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. 7| Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. 8| Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. 9| Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. 10| Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus. 11| Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12| Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. 13| Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14| Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15| Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16| Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17| Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18| Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. 19| Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. 20| Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21| Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. 22| Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus. 23| Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. 24| Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. 25| Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. 26| Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. 27| Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. 28| Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. 29| Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas. 30| Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. 31| Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.