#1 1| Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, 2| Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3| Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die 4| desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, 5| recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. 6| Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. 7| Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 8| Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei : 9| qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. 10| Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium : 11| in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. 12| Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. 13| Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. 14| Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. 15| Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. 16| Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit : 17| sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. 18| Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. #2 1| Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu : 2| et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. 3| Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4| Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit. 5| Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6| Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7| Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8| Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9| in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum. 10| Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 11| Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus : 12| si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos : 13| si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. 14| Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 15| Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 16| Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem : 17| et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus, 18| qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. 19| Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 20| In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 21| Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 22| Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. 23| Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites. 24| Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 25| cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, 26| et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. #3 1| Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : 2| erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3| sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4| proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : 5| habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : 6| ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis : 7| semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8| Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; 9| sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10| Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11| persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12| Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13| Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14| Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : 15| et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16| Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia : 17| ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. #4 1| Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus : 2| prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3| Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4| et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5| Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6| Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 7| Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8| In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. 9| Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam : 10| Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11| Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium. 12| Tychicum autem misi Ephesum. 13| Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 14| Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus : 15| quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris. 16| In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. 17| Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis. 18| Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. 19| Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 20| Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21| Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22| Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.