#1 1| Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2| Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3| Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4| sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5| Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ, 6| in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7| In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, 8| quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia : 9| ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10| in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; 11| in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ : 12| ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; 13| in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14| qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. 15| Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16| non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis : 17| ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18| illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19| et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20| quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus : 21| supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22| Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23| quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. #2 1| Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2| in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3| in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri : 4| Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5| et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6| et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu : 7| ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8| Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est : 9| non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10| Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. 11| Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta : 12| quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13| Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14| Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15| legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem : 16| et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17| Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18| Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19| Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20| superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : 21| in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22| in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. #3 1| Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2| si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis : 3| quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4| prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi : 5| quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6| gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium : 7| cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8| Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9| et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit : 10| ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11| secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro : 12| in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13| Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra. 14| Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, 15| ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, 16| ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17| Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, 18| ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : 19| scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20| Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis : 21| ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. #4 1| Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2| cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3| solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4| Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5| Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6| Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7| Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8| Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. 9| Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? 10| Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11| Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12| ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : 13| donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : 14| ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15| Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : 16| ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. 17| Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18| tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, 19| qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. 20| Vos autem non ita didicistis Christum, 21| si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, 22| deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23| Renovamini autem spiritu mentis vestræ, 24| et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. 25| Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. 26| Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. 27| Nolite locum dare diabolo : 28| qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29| Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30| Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. 31| Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32| Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. #5 1| Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2| et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3| Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : 4| aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio. 5| Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. 6| Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7| Nolite ergo effici participes eorum. 8| Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : 9| fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : 10| probantes quid sit beneplacitum Deo : 11| et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12| Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13| Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14| Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15| Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, 16| sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17| Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18| Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19| loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20| gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21| subjecti invicem in timore Christi. 22| Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : 23| quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus. 24| Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25| Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26| ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27| ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28| Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29| Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam : 30| quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31| Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32| Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33| Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum. #6 1| Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. 2| Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : 3| ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4| Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5| Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : 6| non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7| cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : 8| scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9| Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum. 10| De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11| Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : 12| quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13| Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14| State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15| et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16| in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : 17| et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18| per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : 19| et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : 20| pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21| Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : 22| quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23| Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24| Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.