#1 1| Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2| Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3| Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem : 4| ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis 5| in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 6| Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant : 7| et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, 8| in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, 9| qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus : 10| cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. 11| In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, 12| ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. #2 1| Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : 2| ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3| Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, 4| qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. 5| Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ? 6| et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. 7| Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. 8| Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : 9| cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 10| et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11| Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12| ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 13| Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : 14| in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. 15| Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 16| Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, 17| exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. #3 1| De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : 2| et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. 3| Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4| Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. 5| Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. 6| Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7| Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : 8| neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9| Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10| Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11| Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12| Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13| Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14| Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : 15| et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16| Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. 17| Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.