#1 1| Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ : 2| et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis : 3| quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4| Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. 5| Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. 6| Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. 7| Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. 8| Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9| Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10| Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. #2 1| Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : 2| et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. 3| Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4| Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 5| Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6| Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7| Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8| Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. 9| Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10| Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. 11| Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. 12| Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 13| Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. 14| Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. 15| Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : 16| quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17| Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. 18| Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. 19| Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20| Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21| Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22| Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium. 23| Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24| Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25| Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. 26| Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27| Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo. 28| Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. 29| Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. #3 1| Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum. 2| Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. 3| Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. 4| Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas. 5| Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est. 6| Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. 7| Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. 8| Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9| Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. 10| In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum : 11| quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. 12| Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa. 13| Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14| Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte : 15| omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. 16| In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere. 17| Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ? 18| Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate : 19| in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20| Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21| Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum : 22| et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. 23| Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24| Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. #4 1| Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. 2| In hoc cognoscitur Spiritus Dei : omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est : 3| et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. 4| Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. 5| Ipsi de mundo sunt : ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. 6| Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos : in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. 7| Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. 8| Qui non diligit, non novit Deum : quoniam Deus caritas est. 9| In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. 10| In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. 11| Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere. 12| Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. 13| In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis. 14| Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. 15| Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. 16| Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. 17| In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. 18| Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate. 19| Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. 20| Si quis dixerit : Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ? 21| Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. #5 1| Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. 2| In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. 3| Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. 4| Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5| Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ? 6| Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. 7| Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt. 8| Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt. 9| Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. 10| Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. 11| Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. 12| Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet. 13| Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. 14| Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. 15| Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. 16| Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. 17| Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem. 18| Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. 19| Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est. 20| Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. 21| Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.