#1 1| Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, 2| Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3| Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, 4| neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. 5| Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. 6| A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, 7| volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. 8| Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur : 9| sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, 10| fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, 11| quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. 12| Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio : 13| qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. 14| Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. 15| Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. 16| Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. 17| Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. 18| Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, 19| habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : 20| ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. #2 1| Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : 2| pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : 3| hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4| qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5| Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus : 6| qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis : 7| in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8| Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9| Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa : 10| sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11| Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12| Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. 13| Adam enim primus formatus est : deinde Heva : 14| et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit. 15| Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. #3 1| Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2| Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3| non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed 4| suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate. 5| Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? 6| Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. 7| Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8| Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes : 9| habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10| Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11| Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12| Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13| Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. 14| Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito : 15| si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16| Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. #4 1| Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2| in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3| prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4| Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : 5| sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. 6| Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7| Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem. 8| Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 9| Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10| In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11| Præcipe hæc, et doce. 12| Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13| Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14| Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15| Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16| Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. #5 1| Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : 2| anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : 3| viduas honora, quæ vere viduæ sunt. 4| Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo. 5| Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 6| Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. 7| Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. 8| Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 9| Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, 10| in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11| Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt : 12| habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; 13| simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 14| Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15| Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. 16| Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. 17| Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18| Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. 19| Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20| Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant. 21| Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22| Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23| Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24| Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. 25| Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. #6 1| Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 2| Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. 3| Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ : 4| superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 5| conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. 6| Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 7| Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8| Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9| Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10| Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. 11| Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12| Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13| Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, 14| ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, 15| quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium : 16| qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen. 17| Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18| bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19| thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20| O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, 21| quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.