#1 1| Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2| Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3| Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4| semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5| super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6| Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : 7| sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8| Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9| Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10| ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11| repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 12| Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : 13| ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14| et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15| Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : 16| quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17| Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18| Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19| Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20| secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21| Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22| Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23| Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24| permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25| Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26| ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 27| Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : 28| et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29| quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : 30| idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. #2 1| Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : 2| implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3| nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4| non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. 5| Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : 6| qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : 7| sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8| Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9| Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : 10| ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11| et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. 12| Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13| Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14| Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus : 15| ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16| verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17| Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18| Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. 19| Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. 20| Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21| Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. 22| Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23| Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. 24| Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25| Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos : 26| quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27| Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28| Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29| Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; 30| quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. #3 1| De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2| Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3| Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4| quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5| circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6| secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. 7| Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8| Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9| et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide, 10| ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus : 11| si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis : 12| non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13| Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14| ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. 15| Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16| Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17| Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18| Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : 19| quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20| Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21| qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. #4 1| Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi. 2| Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. 3| Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. 4| Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. 5| Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est. 6| Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7| Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. 8| De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9| Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum. 10| Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis. 11| Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12| Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13| Omnia possum in eo qui me confortat. 14| Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15| Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : 16| quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17| Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18| Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19| Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. 20| Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. 21| Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. 22| Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. 23| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.