#1 1| Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est 2| in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia : 3| manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei : 4| Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. 5| Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, 6| si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. 7| Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum : 8| sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, 9| amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. 10| Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt : 11| quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. 12| Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. 13| Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 14| non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. 15| Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. 16| Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. #2 1| Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam : 2| senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : 3| anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes : 4| ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, 5| prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. 6| Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. 7| In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, 8| verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9| Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, 10| non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. 11| Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12| erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13| exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi : 14| qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. 15| Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. #3 1| Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse : 2| neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3| Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4| Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5| non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6| quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : 7| ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. 8| Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. 9| Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ. 10| Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita : 11| sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. 12| Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare. 13| Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. 14| Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi. 15| Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.