1033 lines
115 KiB
Plaintext
1033 lines
115 KiB
Plaintext
#1
|
|
1| Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere
|
|
2| usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
|
|
3| quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
|
|
4| Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
|
|
5| quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
|
|
6| Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?
|
|
7| Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :
|
|
8| sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
|
|
9| Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
|
|
10| Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
|
|
11| qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
|
|
12| Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
|
|
13| Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
|
|
14| Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
|
|
15| In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
|
|
16| Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :
|
|
17| qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
|
|
18| Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
|
|
19| Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
|
|
20| Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
|
|
21| Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
|
|
22| incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
|
|
23| Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
|
|
24| Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
|
|
25| accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
|
|
26| Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.
|
|
#2
|
|
1| Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
|
|
2| et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
|
|
3| Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
|
|
4| et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
|
|
5| Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.
|
|
6| Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
|
|
7| Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?
|
|
8| et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
|
|
9| Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
|
|
10| Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,
|
|
11| Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
|
|
12| Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
|
|
13| Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
|
|
14| Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
|
|
15| Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
|
|
16| sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :
|
|
17| Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
|
|
18| Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :
|
|
19| et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
|
|
20| sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
|
|
21| Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
|
|
22| Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
|
|
23| hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
|
|
24| quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
|
|
25| David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
|
|
26| propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
|
|
27| quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
|
28| Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.
|
|
29| Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
|
|
30| Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
|
|
31| providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
|
|
32| Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
|
|
33| Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
|
|
34| Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,
|
|
35| donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
|
|
36| Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
|
|
37| His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
|
|
38| Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
|
|
39| Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
|
|
40| Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
|
|
41| Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
|
|
42| Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
|
|
43| Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
|
|
44| Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
|
|
45| Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
|
|
46| Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
|
|
47| collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
|
|
#3
|
|
1| Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
|
|
2| Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
|
|
3| Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
|
|
4| Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.
|
|
5| At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
|
|
6| Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
|
|
7| Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
|
|
8| Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
|
|
9| Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
|
|
10| Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
|
|
11| Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
|
|
12| Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?
|
|
13| Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
|
|
14| Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
|
|
15| auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
|
|
16| Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
|
|
17| Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
|
|
18| Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
|
|
19| Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
|
|
20| ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,
|
|
21| quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
|
|
22| Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
|
|
23| Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
|
|
24| Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
|
|
25| Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
|
|
26| Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
|
|
#4
|
|
1| Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
|
|
2| dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
|
|
3| et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
|
|
4| Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
|
|
5| Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :
|
|
6| et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
|
|
7| Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
|
|
8| Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
|
|
9| si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
|
|
10| notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
|
|
11| Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
|
|
12| et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
|
|
13| Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
|
|
14| hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
|
|
15| Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
|
|
16| dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
|
|
17| Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
|
|
18| Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
|
|
19| Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
|
|
20| Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
|
|
21| At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
|
|
22| Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
|
|
23| Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
|
|
24| Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :
|
|
25| qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
|
|
26| Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
|
|
27| Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
|
|
28| facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
|
|
29| Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
|
|
30| in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
|
|
31| Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
|
|
32| Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
|
|
33| Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
|
|
34| Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
|
|
35| et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
|
|
36| Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
|
|
37| cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
|
|
#5
|
|
1| Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
|
|
2| et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
|
|
3| Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri ?
|
|
4| nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate ? quare posuisti in corde tuo hanc rem ? non es mentitus hominibus, sed Deo.
|
|
5| Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
|
|
6| Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
|
|
7| Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
|
|
8| Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti.
|
|
9| Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
|
|
10| Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
|
|
11| Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.
|
|
12| Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
|
|
13| Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus.
|
|
14| Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
|
|
15| ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
|
|
16| Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.
|
|
17| Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo :
|
|
18| et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
|
|
19| Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :
|
|
20| Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
|
|
21| Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
|
|
22| Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
|
|
23| dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.
|
|
24| Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
|
|
25| Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
|
|
26| Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.
|
|
27| Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,
|
|
28| dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
|
|
29| Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
|
|
30| Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
|
|
31| Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum :
|
|
32| et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
|
|
33| Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
|
|
34| Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
|
|
35| dixitque ad illos : Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
|
|
36| Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
|
|
37| Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
|
|
38| Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur :
|
|
39| si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
|
|
40| Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.
|
|
41| Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
|
|
42| Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.
|
|
#6
|
|
1| In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
|
|
2| Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
|
|
3| Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
|
|
4| Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
|
|
5| Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
|
|
6| Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
|
|
7| Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
|
|
8| Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
|
|
9| Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
|
|
10| et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.
|
|
11| Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
|
|
12| Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
|
|
13| et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
|
|
14| audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
|
|
15| Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
|
|
#7
|
|
1| Dixit autem princeps sacerdotum : Si hæc ita se habent ?
|
|
2| Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,
|
|
3| et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
|
|
4| Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
|
|
5| Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
|
|
6| Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
|
|
7| et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
|
|
8| Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.
|
|
9| Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum : et erat Deus cum eo,
|
|
10| et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti : et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
|
|
11| Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
|
|
12| Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum :
|
|
13| et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
|
|
14| Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
|
|
15| Et descendit Jacob in Ægyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
|
|
16| Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
|
|
17| Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
|
|
18| quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
|
|
19| Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
|
|
20| Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
|
|
21| Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
|
|
22| Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
|
|
23| Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
|
|
24| Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
|
|
25| Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
|
|
26| Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ?
|
|
27| Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
|
|
28| Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium ?
|
|
29| Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
|
|
30| Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi.
|
|
31| Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens :
|
|
32| Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
|
|
33| Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est.
|
|
34| Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
|
|
35| Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
|
|
36| Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
|
|
37| Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis.
|
|
38| Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitæ dare nobis.
|
|
39| Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
|
|
40| dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui præcedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
|
|
41| Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
|
|
42| Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël ?
|
|
43| Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas : et transferam vos trans Babylonem.
|
|
44| Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
|
|
45| Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
|
|
46| qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
|
|
47| Salomon autem ædificavit illi domum.
|
|
48| Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
|
|
49| Cælum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi ? dicit Dominus : aut quis locus requietionis meæ est ?
|
|
50| Nonne manus mea fecit hæc omnia ?
|
|
51| Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
|
|
52| Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis :
|
|
53| qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
|
|
54| Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
|
|
55| Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei.
|
|
56| Et ait : Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
|
|
57| Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
|
|
58| Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
|
|
59| Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
|
|
60| Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
|
|
#8
|
|
1| Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
|
|
2| Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
|
|
3| Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
|
|
4| Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
|
|
5| Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
|
|
6| Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
|
|
7| Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
|
|
8| Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
|
|
9| Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
|
|
10| cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
|
|
11| Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
|
|
12| Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
|
|
13| Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
|
|
14| Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
|
|
15| Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
|
|
16| nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
|
|
17| Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
|
|
18| Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
|
|
19| dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
|
|
20| Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
|
|
21| Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
|
|
22| Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
|
|
23| In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
|
|
24| Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
|
|
25| Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
|
|
26| Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
|
|
27| Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
|
|
28| et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
|
|
29| Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
|
|
30| Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
|
|
31| Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
|
|
32| Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
|
|
33| In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.
|
|
34| Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
|
|
35| Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
|
|
36| Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
|
|
37| Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
|
|
38| Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
|
|
39| Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
|
|
40| Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
|
|
#9
|
|
1| Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
|
|
2| et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
|
|
3| Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de cælo.
|
|
4| Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
|
|
5| Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
|
|
6| Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
|
|
7| Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
|
|
8| Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
|
|
9| Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
|
|
10| Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
|
|
11| Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
|
|
12| (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
|
|
13| Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
|
|
14| et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
|
|
15| Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
|
|
16| Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
|
|
17| Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
|
|
18| Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
|
|
19| Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
|
|
20| Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
|
|
21| Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
|
|
22| Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
|
|
23| Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
|
|
24| Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
|
|
25| Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
|
|
26| Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
|
|
27| Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
|
|
28| Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
|
|
29| Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis : illi autem quærebant occidere eum.
|
|
30| Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.
|
|
31| Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
|
|
32| Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.
|
|
33| Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
|
|
34| Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
|
|
35| Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum.
|
|
36| In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
|
|
37| Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
|
|
38| Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
|
|
39| Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
|
|
40| Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
|
|
41| Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
|
|
42| Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
|
|
43| Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
|
|
#10
|
|
1| Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
|
|
2| religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
|
|
3| Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
|
|
4| At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
|
|
5| Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
|
|
6| hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
|
|
7| Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
|
|
8| Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
|
|
9| Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
|
|
10| Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
|
|
11| et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
|
|
12| in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
|
|
13| Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
|
|
14| Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
|
|
15| Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
|
|
16| Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.
|
|
17| Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
|
|
18| Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
|
|
19| Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
|
|
20| Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
|
|
21| Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?
|
|
22| Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
|
|
23| Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
|
|
24| Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
|
|
25| Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
|
|
26| Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
|
|
27| Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
|
|
28| dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
|
|
29| Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
|
|
30| Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
|
|
31| Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
|
|
32| Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
|
|
33| Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
|
|
34| Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
|
|
35| sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
|
|
36| Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
|
|
37| Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
|
|
38| Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
|
|
39| Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
|
|
40| Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
|
|
41| non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
|
|
42| Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
|
|
43| Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
|
|
44| Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
|
|
45| Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
|
|
46| Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
|
|
47| Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
|
|
48| Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
|
|
#11
|
|
1| Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
|
|
2| Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
|
|
3| dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?
|
|
4| Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
|
|
5| Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
|
|
6| In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
|
|
7| Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
|
|
8| Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
|
|
9| Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
|
|
10| Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.
|
|
11| Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
|
|
12| Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
|
|
13| Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
|
|
14| qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
|
|
15| Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
|
|
16| Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
|
|
17| Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
|
|
18| His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
|
|
19| Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
|
|
20| Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
|
|
21| Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
|
|
22| Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
|
|
23| Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
|
|
24| quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
|
|
25| Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
|
|
26| Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
|
|
27| In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :
|
|
28| et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
|
|
29| Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :
|
|
30| quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
|
|
#12
|
|
1| Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
|
|
2| Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
|
|
3| Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
|
|
4| Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
|
|
5| Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
|
|
6| Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
|
|
7| Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.
|
|
8| Dixit autem angelus ad eum : Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
|
|
9| Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre.
|
|
10| Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem : quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.
|
|
11| Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.
|
|
12| Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
|
|
13| Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
|
|
14| Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
|
|
15| At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.
|
|
16| Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
|
|
17| Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
|
|
18| Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
|
|
19| Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
|
|
20| Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
|
|
21| Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
|
|
22| Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.
|
|
23| Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.
|
|
24| Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
|
|
25| Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
|
|
#13
|
|
1| Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
|
|
2| Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
|
|
3| Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
|
|
4| Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
|
|
5| Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
|
|
6| Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
|
|
7| qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
|
|
8| Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
|
|
9| Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
|
|
10| dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
|
|
11| Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret.
|
|
12| Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
|
|
13| Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
|
|
14| Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
|
|
15| Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
|
|
16| Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite :
|
|
17| Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
|
|
18| et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
|
|
19| Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
|
|
20| quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
|
|
21| Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
|
|
22| et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
|
|
23| Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
|
|
24| prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
|
|
25| Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
|
|
26| Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
|
|
27| Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
|
|
28| et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
|
|
29| Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
|
|
30| Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his
|
|
31| qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
|
|
32| Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :
|
|
33| quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
|
|
34| Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
|
|
35| Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
|
36| David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
|
|
37| Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
|
|
38| Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
|
|
39| in hoc omnis qui credit, justificatur.
|
|
40| Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
|
|
41| Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
|
|
42| Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
|
|
43| Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
|
|
44| Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
|
|
45| Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
|
|
46| Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
|
|
47| Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
|
|
48| Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
|
|
49| Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
|
|
50| Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
|
|
51| At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
|
|
52| Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
|
|
#14
|
|
1| Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
|
|
2| Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
|
|
3| Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
|
|
4| Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.
|
|
5| Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
|
|
6| intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
|
|
7| Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
|
|
8| Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
|
|
9| dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
|
|
10| Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
|
|
11| Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.
|
|
12| Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
|
|
13| Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
|
|
14| et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt :
|
|
15| qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
|
|
16| Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.
|
|
17| Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
|
|
18| Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
|
|
19| Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
|
|
20| Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
|
|
21| confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
|
|
22| Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
|
|
23| Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
|
|
24| et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :
|
|
25| et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
|
|
26| Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
|
|
27| Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
|
|
#15
|
|
1| Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
|
|
2| Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
|
|
3| Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
|
|
4| Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
|
|
5| Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
|
|
6| Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
|
|
7| Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
|
|
8| Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
|
|
9| et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
|
|
10| Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
|
|
11| sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
|
|
12| Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
|
|
13| Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
|
|
14| Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
|
|
15| Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
|
|
16| Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :
|
|
17| ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
|
|
18| Notum a sæculo est Domino opus suum.
|
|
19| Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
|
|
20| sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
|
|
21| Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
|
|
22| Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
|
|
23| scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
|
|
24| Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
|
|
25| placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
|
|
26| hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
|
|
27| Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
|
|
28| Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :
|
|
29| ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
|
|
30| Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
|
|
31| Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
|
|
32| Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
|
|
33| Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
|
|
34| Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
|
|
35| Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
|
|
36| Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
|
|
37| Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
|
|
38| Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
|
|
39| Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
|
|
40| Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
|
|
41| Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
|
|
#16
|
|
1| Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
|
|
2| Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
|
|
3| Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
|
|
4| Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
|
|
5| Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
|
|
6| Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
|
|
7| Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
|
|
8| Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
|
|
9| et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
|
|
10| Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
|
|
11| Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
|
|
12| et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
|
|
13| Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
|
|
14| Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
|
|
15| Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
|
|
16| Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
|
|
17| Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
|
|
18| Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
|
|
19| Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
|
|
20| et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :
|
|
21| et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
|
|
22| Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
|
|
23| Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
|
|
24| Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
|
|
25| Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
|
|
26| Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
|
|
27| Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
|
|
28| Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
|
|
29| Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
|
|
30| et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
|
|
31| At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
|
|
32| Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
|
|
33| Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
|
|
34| Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
|
|
35| Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
|
|
36| Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
|
|
37| Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
|
|
38| et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :
|
|
39| et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
|
|
40| Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
|
|
#17
|
|
1| Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum.
|
|
2| Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
|
|
3| adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
|
|
4| Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ : et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.
|
|
5| Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
|
|
6| Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,
|
|
7| quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
|
|
8| Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc.
|
|
9| Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.
|
|
10| Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
|
|
11| Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent.
|
|
12| Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
|
|
13| Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
|
|
14| Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
|
|
15| Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
|
|
16| Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem.
|
|
17| Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
|
|
18| Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
|
|
19| Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina ?
|
|
20| nova enim quædam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
|
|
21| (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)
|
|
22| Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
|
|
23| Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
|
|
24| Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
|
|
25| nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia :
|
|
26| fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
|
|
27| quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
|
|
28| In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
|
|
29| Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
|
|
30| Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,
|
|
31| eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
|
|
32| Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
|
|
33| Sic Paulus exivit de medio eorum.
|
|
34| Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
|
|
#18
|
|
1| Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum :
|
|
2| et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.
|
|
3| Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)
|
|
4| Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judæis et Græcis.
|
|
5| Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.
|
|
6| Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam.
|
|
7| Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
|
|
8| Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
|
|
9| Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :
|
|
10| propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
|
|
11| Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
|
|
12| Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
|
|
13| dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
|
|
14| Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.
|
|
15| Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
|
|
16| Et minavit eos a tribunali.
|
|
17| Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.
|
|
18| Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
|
|
19| Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
|
|
20| Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
|
|
21| sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
|
|
22| Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
|
|
23| Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
|
|
24| Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
|
|
25| Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
|
|
26| Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
|
|
27| Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
|
|
28| Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
|
|
#19
|
|
1| Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
|
|
2| dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
|
|
3| Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.
|
|
4| Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
|
|
5| His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
|
|
6| Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
|
|
7| Erant autem omnes viri fere duodecim.
|
|
8| Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
|
|
9| Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
|
|
10| Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
|
|
11| Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
|
|
12| ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
|
|
13| Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.
|
|
14| Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
|
|
15| Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?
|
|
16| Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
|
|
17| Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
|
|
18| Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
|
|
19| Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
|
|
20| Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
|
|
21| His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
|
|
22| Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
|
|
23| Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
|
|
24| Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum :
|
|
25| quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
|
|
26| et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
|
|
27| Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
|
|
28| His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.
|
|
29| Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
|
|
30| Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
|
|
31| Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
|
|
32| alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
|
|
33| De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
|
|
34| Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.
|
|
35| Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ?
|
|
36| Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
|
|
37| Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
|
|
38| Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem.
|
|
39| Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
|
|
40| Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.
|
|
#20
|
|
1| Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
|
|
2| Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :
|
|
3| ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
|
|
4| Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
|
|
5| Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade :
|
|
6| nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
|
|
7| Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
|
|
8| Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
|
|
9| Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
|
|
10| Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
|
|
11| Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
|
|
12| Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
|
|
13| Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
|
|
14| Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
|
|
15| Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
|
|
16| Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
|
|
17| A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.
|
|
18| Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
|
|
19| serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum :
|
|
20| quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
|
|
21| testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
|
|
22| Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :
|
|
23| nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
|
|
24| Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
|
|
25| Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
|
|
26| Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
|
|
27| Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
|
|
28| Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
|
|
29| Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
|
|
30| Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
|
|
31| Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
|
|
32| Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.
|
|
33| Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
|
|
34| ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
|
|
35| Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
|
|
36| Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
|
|
37| Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
|
|
38| dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
|
|
#21
|
|
1| Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
|
|
2| Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
|
|
3| Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
|
|
4| Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
|
|
5| Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
|
|
6| Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
|
|
7| Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
|
|
8| Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
|
|
9| Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
|
|
10| Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
|
|
11| Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
|
|
12| Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
|
|
13| Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
|
|
14| Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
|
|
15| Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.
|
|
16| Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
|
|
17| Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
|
|
18| Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
|
|
19| Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
|
|
20| At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
|
|
21| Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
|
|
22| Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
|
|
23| Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
|
|
24| His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
|
|
25| De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
|
|
26| Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
|
|
27| Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
|
|
28| Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
|
|
29| Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
|
|
30| Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ.
|
|
31| Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
|
|
32| Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
|
|
33| Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
|
|
34| Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
|
|
35| Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
|
|
36| Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
|
|
37| Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ?
|
|
38| nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
|
|
39| Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
|
|
40| Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :
|
|
#22
|
|
1| Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
|
|
2| Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
|
|
3| Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
|
|
4| qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
|
|
5| sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
|
|
6| Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :
|
|
7| et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
|
|
8| Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
|
|
9| Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
|
|
10| Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
|
|
11| Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
|
|
12| Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
|
|
13| veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
|
|
14| At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
|
|
15| quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
|
|
16| Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
|
|
17| Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
|
|
18| et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
|
|
19| Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te :
|
|
20| et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
|
|
21| Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
|
|
22| Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
|
|
23| Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
|
|
24| jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
|
|
25| Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
|
|
26| Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
|
|
27| Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
|
|
28| Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
|
|
29| Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
|
|
30| Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.
|
|
#23
|
|
1| Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
|
|
2| Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
|
|
3| Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
|
|
4| Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
|
|
5| Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
|
|
6| Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
|
|
7| Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.
|
|
8| Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur.
|
|
9| Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
|
|
10| Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
|
|
11| Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
|
|
12| Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
|
|
13| Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant :
|
|
14| qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
|
|
15| Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
|
|
16| Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
|
|
17| Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
|
|
18| Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
|
|
19| Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
|
|
20| Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
|
|
21| tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
|
|
22| Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
|
|
23| Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
|
|
24| et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
|
|
25| (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
|
|
26| Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
|
|
27| Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
|
|
28| Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
|
|
29| Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
|
|
30| Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
|
|
31| Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
|
|
32| Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
|
|
33| Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
|
|
34| Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :
|
|
35| Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
|
|
#24
|
|
1| Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
|
|
2| Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
|
|
3| semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
|
|
4| Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
|
|
5| Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :
|
|
6| qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
|
|
7| Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
|
|
8| jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
|
|
9| Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
|
|
10| Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
|
|
11| Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
|
|
12| et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :
|
|
13| neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
|
|
14| Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :
|
|
15| spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
|
|
16| In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
|
|
17| Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
|
|
18| in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
|
|
19| Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
|
|
20| aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
|
|
21| nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
|
|
22| Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
|
|
23| Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
|
|
24| Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.
|
|
25| Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :
|
|
26| simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
|
|
27| Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
|
|
#25
|
|
1| Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.
|
|
2| Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum,
|
|
3| postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
|
|
4| Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum.
|
|
5| Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
|
|
6| Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
|
|
7| Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :
|
|
8| Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
|
|
9| Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?
|
|
10| Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
|
|
11| Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
|
|
12| Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.
|
|
13| Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
|
|
14| Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
|
|
15| de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem.
|
|
16| Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
|
|
17| Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
|
|
18| De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
|
|
19| Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
|
|
20| Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
|
|
21| Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
|
|
22| Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
|
|
23| Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
|
|
24| Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
|
|
25| Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
|
|
26| De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
|
|
27| Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
|
|
#26
|
|
1| Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere :
|
|
2| De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
|
|
3| maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.
|
|
4| Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :
|
|
5| præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
|
|
6| Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :
|
|
7| in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
|
|
8| Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?
|
|
9| Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
|
|
10| quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.
|
|
11| Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
|
|
12| In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
|
|
13| die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
|
|
14| Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
|
|
15| Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
|
|
16| Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
|
|
17| eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
|
|
18| aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
|
|
19| Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni :
|
|
20| sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
|
|
21| Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
|
|
22| Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
|
|
23| si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
|
|
24| Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
|
|
25| Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
|
|
26| Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
|
|
27| Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.
|
|
28| Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.
|
|
29| Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
|
|
30| Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
|
|
31| Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
|
|
32| Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.
|
|
#27
|
|
1| Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,
|
|
2| ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
|
|
3| Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
|
|
4| Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
|
|
5| Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ :
|
|
6| et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
|
|
7| Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem :
|
|
8| et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
|
|
9| Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
|
|
10| dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
|
|
11| Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
|
|
12| Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
|
|
13| Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
|
|
14| Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
|
|
15| Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
|
|
16| In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
|
|
17| Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
|
|
18| Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt :
|
|
19| et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
|
|
20| Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
|
|
21| Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
|
|
22| Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
|
|
23| Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
|
|
24| dicens : Ne timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
|
|
25| Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
|
|
26| In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
|
|
27| Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
|
|
28| Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
|
|
29| Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
|
|
30| Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
|
|
31| dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
|
|
32| Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
|
|
33| Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
|
|
34| Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
|
|
35| Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare.
|
|
36| Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
|
|
37| Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
|
|
38| Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
|
|
39| Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
|
|
40| Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.
|
|
41| Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
|
|
42| Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
|
|
43| Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :
|
|
44| et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.
|
|
#28
|
|
1| Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
|
|
2| Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
|
|
3| Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
|
|
4| Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
|
|
5| Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
|
|
6| At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
|
|
7| In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
|
|
8| Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
|
|
9| Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :
|
|
10| qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
|
|
11| Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
|
|
12| Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
|
|
13| Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :
|
|
14| ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
|
|
15| Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
|
|
16| Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
|
|
17| Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
|
|
18| qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
|
|
19| Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
|
|
20| Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
|
|
21| At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
|
|
22| Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
|
|
23| Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
|
|
24| Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.
|
|
25| Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
|
|
26| dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
|
|
27| Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
|
|
28| Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
|
|
29| Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
|
|
30| Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
|
|
31| prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. |