Files
ponomar-pwa/static/data/la/bible/vulgate/Lamen.text
T

159 lines
16 KiB
Plaintext

#1
1| Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
2| Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
3| Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
4| Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
5| Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
6| Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
7| Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
8| Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
9| Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
10| Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
11| Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !
12| O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
13| De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
14| Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
15| Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.
16| Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
17| Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
18| Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
19| Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
20| Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
21| Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
22| Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
#2
1| Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
2| Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.
3| Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
4| Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.
5| Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël : præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
6| Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
7| Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
8| Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
9| Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
10| Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
11| Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
12| Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
13| Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?
14| Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
15| Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ?
16| Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.
17| Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
18| Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
19| Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
20| Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?
21| Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
22| Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
#3
1| Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
2| Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
3| Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
4| Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.
5| Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
6| In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
7| Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.
8| Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
9| Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.
10| Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
11| Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.
12| Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
13| Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
14| Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
15| Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.
16| Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.
17| Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.
18| Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
19| Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.
20| Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
21| Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
22| Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.
23| Novi diluculo, multa est fides tua.
24| Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.
25| Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
26| Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
27| Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
28| Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
29| Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
30| Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.
31| Quia non repellet in sempiternum Dominus.
32| Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
33| Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
34| Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.
35| Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
36| Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
37| Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?
38| Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?
39| Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?
40| Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.
41| Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
42| Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.
43| Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.
44| Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
45| Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
46| Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
47| Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
48| Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
49| Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
50| Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
51| Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.
52| Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
53| Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
54| Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi : Perii.
55| Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
56| Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
57| Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.
58| Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.
59| Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.
60| Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
61| Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
62| Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
63| Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.
64| Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
65| Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
66| Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.
#4
1| Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
2| Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
3| Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
4| Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
5| Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
6| Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
7| Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
8| Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
9| Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
10| Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
11| Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
12| Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
13| Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
14| Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
15| Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
16| Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
17| Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
18| Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
19| Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
20| Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
21| Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
22| Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.
#5
1| Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
2| Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
3| Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
4| Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
5| Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
6| Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
7| Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
8| Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
9| In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
10| Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
11| Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
12| Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
13| Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
14| Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
15| Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
16| Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
17| Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18| propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
19| Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
20| Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
21| Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
22| Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.