Files
ponomar-pwa/static/data/la/bible/vulgate/Tit.text
T

49 lines
4.7 KiB
Plaintext

#1
1| Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
2| in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
3| manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :
4| Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
5| Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
6| si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
7| Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
8| sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
9| amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
10| Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
11| quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
12| Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
13| Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
14| non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
15| Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
16| Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
#2
1| Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :
2| senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
3| anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
4| ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5| prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
6| Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7| In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
8| verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
9| Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
10| non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
11| Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12| erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
13| exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
14| qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
15| Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
#3
1| Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
2| neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3| Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4| Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5| non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6| quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
7| ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8| Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9| Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
10| Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
11| sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12| Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
13| Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14| Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
15| Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.