Files
ponomar-pwa/static/data/la/bible/vulgate/II_Tim.text
T

87 lines
8.1 KiB
Plaintext

#1
1| Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
2| Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3| Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
4| desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
5| recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
6| Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
7| Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
8| Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
9| qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.
10| Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
11| in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
12| Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
13| Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
14| Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
15| Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
16| Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
17| sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
18| Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
#2
1| Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
2| et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3| Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4| Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
5| Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6| Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7| Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8| Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9| in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
10| Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
11| Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
12| si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
13| si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14| Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15| Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16| Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
17| et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18| qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19| Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
20| In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
21| Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22| Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
23| Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.
24| Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25| cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
26| et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
#3
1| Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
2| erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3| sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4| proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
5| habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
6| ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
7| semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8| Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9| sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10| Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11| persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12| Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
13| Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14| Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
15| et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
16| Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
17| ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
#4
1| Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
2| prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3| Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4| et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5| Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6| Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7| Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8| In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
9| Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
10| Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11| Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
12| Tychicum autem misi Ephesum.
13| Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14| Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
15| quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
16| In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
17| Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
18| Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
19| Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
20| Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21| Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
22| Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.