Files
ponomar-pwa/static/data/la/bible/vulgate/Psalm.text
T

2762 lines
214 KiB
Plaintext

#1
1| Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
2| sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3| Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4| Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5| Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :
6| quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
#2
1| Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
2| Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3| Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4| Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
5| Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6| Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
7| Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
8| Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
9| Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10| Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
11| Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12| Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
13| Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
#3
0| Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
1| Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
2| multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
3| Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
4| Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
5| Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
6| Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
7| Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
8| Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.
#4
0| In finem, in carminibus. Psalmus David.
1| Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
2| Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
3| Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
4| Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
5| Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
6| Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.
7| A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
8| In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
9| quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
#5
0| In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
1| Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
2| Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
3| Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
4| Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
5| Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
6| Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
7| Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
8| Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
9| Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
10| Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
11| Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
12| quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
#6
0| In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
1| Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
2| Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
3| Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
4| Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
5| Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
6| Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.
7| Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
8| Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
9| Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
10| Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.
#7
0| Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
1| Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :
2| nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
3| Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
4| si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
5| Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
6| Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,
7| et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :
8| Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
9| Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
10| Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
11| Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
12| Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
13| Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
14| Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
15| Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
16| Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
17| Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
#8
0| In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
1| Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
2| Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
3| Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
4| Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
5| Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
6| et constituisti eum super opera manuum tuarum.
7| Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
8| volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
9| Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
#9
0| In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
1| Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.
2| Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
3| In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
4| Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
5| Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
6| Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
7| et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
8| et ipse judicabit orbem terræ in æquitate : judicabit populos in justitia.
9| Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
10| Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
11| Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus :
12| quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
13| Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
14| qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :
15| exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
16| Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
17| Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
18| Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.
19| Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.
20| Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
21| Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
22| Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
23| Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
24| Exacerbavit Dominum peccator : secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
25| Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
26| Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
27| Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
28| Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
29| Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
30| In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
31| Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
32| Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
33| Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
34| Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
35| Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
36| Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
37| Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua :
38| judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
#10
0| In finem. Psalmus David.
1| In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?
2| Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :
3| quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
4| Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.
5| Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
6| Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
7| Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.
#11
0| In finem, pro octava. Psalmus David.
1| Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
2| Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
3| Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
4| Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
5| Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
6| Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
7| Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.
8| In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
#12
0| In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?
1| quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ?
2| usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?
3| Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;
4| nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;
5| ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.
#13
0| In finem. Psalmus David.
1| Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2| Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3| Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.
4| Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?
5| Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6| Quoniam Dominus in generatione justa est : consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
7| Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
#14
0| Psalmus David.
1| Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
2| Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;
3| qui loquitur veritatem in corde suo : qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4| Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;
5| qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit : qui facit hæc non movebitur in æternum.
#15
0| Tituli inscriptio, ipsi David.
1| Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2| Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
3| Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4| Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5| Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
6| Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
7| Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8| Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9| Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.
10| Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
#16
0| Oratio David.
1| Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
2| De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.
3| Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4| Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
5| Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
6| Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7| Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
8| A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
9| a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;
10| adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.
11| Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.
12| Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13| Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam
14| ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15| Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.
#17
0| In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
1| Diligam te, Domine, fortitudo mea.
2| Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
3| Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
4| Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
5| Dolores inferni circumdederunt me ; præoccupaverunt me laquei mortis.
6| In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
7| Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis.
8| Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.
9| Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.
10| Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.
11| Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
12| Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis.
13| Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
14| Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
15| Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
16| Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.
17| Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ;
18| prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus.
19| Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,
20| et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
21| quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;
22| quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
23| Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.
24| Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
25| Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
26| et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
27| Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
28| Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.
29| Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.
30| Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se.
31| Quoniam quis deus præter Dominum ? aut quis deus præter Deum nostrum ?
32| Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;
33| qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;
34| qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,
35| et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
36| Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
37| Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.
38| Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.
39| Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
40| Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
41| Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.
42| Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.
43| Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.
44| Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.
45| Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
46| Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
47| Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.
48| Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.
49| Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;
50| magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.
#18
0| In finem. Psalmus David.
1| Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
2| Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
3| Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
4| In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
5| In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
6| a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
7| Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
8| Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
9| Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
10| desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
11| Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
12| Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
13| et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
14| Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
#19
0| In finem. Psalmus David.
1| Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.
2| Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
3| Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
4| Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
5| Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
6| Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
7| Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
8| Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.
9| Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
#20
0| In finem. Psalmus David.
1| Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
2| Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
3| Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
4| Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.
5| Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
6| Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
7| Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
8| Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
9| Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
10| Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
11| quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
12| Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
13| Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
#21
0| In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
1| Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
2| Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
3| Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
4| In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
5| Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
6| Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
7| Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
8| Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
9| Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
10| In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :
11| ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
12| Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
13| Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
14| Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
15| Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
16| Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
17| dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
18| Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
19| Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
20| Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
21| Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
22| Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
23| Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
24| Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
25| Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
26| Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.
27| Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
28| quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
29| Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
30| Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
31| Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
#22
0| Psalmus David.
1| Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
2| in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;
3| animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.
4| Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
5| Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians, quam præclarus est !
6| Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
#23
0| Prima sabbati. Psalmus David.
1| Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2| Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
3| Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
4| Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :
5| hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6| Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
7| Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
8| Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
9| Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
10| Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
#24
0| In finem. Psalmus David.
1| Ad te, Domine, levavi animam meam :
2| Deus meus, in te confido ; non erubescam.
3| Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4| Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5| Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6| Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
7| Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8| Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9| Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
10| Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11| Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
12| Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
13| Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
14| Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15| Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16| Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17| Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
18| Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19| Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20| Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
21| Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
22| Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
#25
0| In finem. Psalmus David.
1| Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
2| Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.
3| Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
4| Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5| Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
6| Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine :
7| ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
8| Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
9| Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :
10| in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.
11| Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.
12| Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.
#26
0| Psalmus David, priusquam liniretur.
1| Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?
2| Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3| Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
4| Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
5| Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6| In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
7| Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
8| Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
9| Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
10| Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
11| Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12| Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
13| Credo videre bona Domini in terra viventium.
14| Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
#27
0| Psalmus ipsi David.
1| Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2| Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3| Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
4| Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis ; redde retributionem eorum ipsis.
5| Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.
6| Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
7| Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
8| Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.
9| Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
#28
0| Psalmus David, in consummatione tabernaculi.
1| Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.
2| Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
3| Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
4| Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
5| Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani :
6| et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7| Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
8| vox Domini concutientis desertum : et commovebit Dominus desertum Cades.
9| Vox Domini præparantis cervos : et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10| Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
11| Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.
#29
0| Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
1| Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
2| Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
3| Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
4| Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
5| Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
6| Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.
7| Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
8| Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
9| Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
10| Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.
11| Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :
12| ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
#30
0| In finem. Psalmus David, pro extasi.
1| In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum : in justitia tua libera me.
2| Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
3| quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
4| Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
5| In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
6| Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
7| Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
8| Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
9| Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
10| Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
11| Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
12| Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :
13| quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
14| Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
15| in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
16| Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
17| Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
18| muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
19| Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
20| Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
21| Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
22| Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
23| Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
24| Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
#31
0| Ipsi David intellectus.
1| Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2| Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3| Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4| Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5| Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6| Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7| Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8| Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
9| Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10| Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11| Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.
#32
0| Psalmus David.
1| Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
2| Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3| Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
4| Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5| Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
6| Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7| Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
8| Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9| Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
10| Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11| Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12| Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
13| De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
14| De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
15| qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
16| Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17| Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18| Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
19| ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20| Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
21| Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
22| Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
#33
0| Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
1| Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.
2| In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.
3| Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
4| Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
5| Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.
6| Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
7| Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
8| Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
9| Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
10| Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
11| Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.
12| Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?
13| Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
14| Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
15| Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
16| Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
17| Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
18| Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
19| Multæ tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
20| Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.
21| Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.
22| Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
#34
0| Ipsi David.
1| Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
2| Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
3| Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
4| Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
5| Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
6| Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
7| Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
8| Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
9| Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
10| Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
11| Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
12| Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
13| Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14| Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15| Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16| Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
17| Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.
18| Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
19| Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20| Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
21| Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
22| Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
23| Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
24| Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25| Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.
26| Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
27| Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
28| Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.
#35
0| In finem. Servo Domini ipsi David.
1| Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
2| Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
3| Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
4| Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
5| Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
6| Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
7| quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8| Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
9| quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
10| Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
11| Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
12| Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
#36
0| Psalmus ipsi David.
1| Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem :
2| quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3| Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4| Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
5| Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
6| Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
7| Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ; in homine faciente injustitias.
8| Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli æmulari ut maligneris.
9| Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
10| Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies.
11| Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
12| Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
13| Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
14| Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum : ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
15| Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
16| Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas :
17| quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.
18| Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
19| Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur :
20| quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
21| Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet :
22| quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt.
23| Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.
24| Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
25| Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
26| Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.
27| Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi :
28| quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
29| Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
30| Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
31| Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
32| Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.
33| Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34| Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint peccatores, videbis.
35| Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani :
36| et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37| Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38| Injusti autem disperibunt simul ; reliquiæ impiorum interibunt.
39| Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.
40| Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
#37
0| Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
1| Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
2| quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
3| Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
4| quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
5| Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
6| Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
7| Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
8| Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
9| Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
10| Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
11| Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
12| Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
13| Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
14| Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
15| Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
16| Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
17| Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
18| Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
19| Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
20| Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
21| Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
22| Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
#38
0| In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
1| Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
2| Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.
3| Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.
4| Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
5| Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
6| Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
7| Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.
8| Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
9| Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;
10| amove a me plagas tuas.
11| A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
12| Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
13| Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
#39
0| In finem. Psalmus ipsi David.
1| Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
2| Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
3| Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
4| Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
5| Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum : multiplicati sunt super numerum.
6| Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
7| tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
8| ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
9| Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
10| Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
11| Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
12| Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
13| Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.
14| Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
15| Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !
16| Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
17| Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.
#40
0| In finem. Psalmus ipsi David.
1| Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
2| Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
3| Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
4| Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.
5| Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
6| Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
7| In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
8| Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
9| Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
10| Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.
11| In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
12| Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
13| Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.
#41
0| In finem. Intellectus filiis Core.
1| Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
2| Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?
3| Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
4| Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
5| Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
6| et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
7| Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
8| In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ.
9| Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
10| Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?
11| Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
#42
0| Psalmus David.
1| Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.
2| Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
3| Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4| Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5| Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
#43
0| In finem. Filiis Core ad intellectum.
1| Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
2| Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
3| Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
4| Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
5| In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
6| Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
7| salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
8| In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
9| Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
10| Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
11| Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
12| Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
13| Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
14| Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
15| Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
16| a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
17| Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
18| Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
19| quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
20| Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
21| nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
22| Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
23| Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
24| Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
25| Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
#44
0| In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
1| Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
2| Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.
3| Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
4| Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
5| Sagittæ tuæ acutæ : populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
6| Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui.
7| Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
8| Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
9| filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
10| Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
11| Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
12| Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.
13| Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,
14| circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximæ ejus afferentur tibi.
15| Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.
16| Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.
17| Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.
#45
0| In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
1| Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
2| Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
3| Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
4| Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
5| Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
6| Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
7| Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
8| Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
9| auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
10| Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
11| Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
#46
0| In finem, pro filiis Core. Psalmus.
1| Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
2| quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
3| Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
4| Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
5| Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
6| Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :
7| quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
8| Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
9| Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
#47
0| Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
1| Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
2| Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni.
3| Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
4| Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ; convenerunt in unum.
5| Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
6| Tremor apprehendit eos ; ibi dolores ut parturientis :
7| in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
8| Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in æternum.
9| Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
10| Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua.
11| Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
12| Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.
13| Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
14| Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi : ipse reget nos in sæcula.
#48
0| In finem, filiis Core. Psalmus.
1| Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
2| quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
3| Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
4| Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
5| Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
6| Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
7| Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
8| et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;
9| et vivet adhuc in finem.
10| Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
11| et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
12| Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
13| Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
14| Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
15| Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
16| Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
17| quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
18| Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
19| Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.
20| Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
#49
0| Psalmus Asaph.
1| Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2| Ex Sion species decoris ejus :
3| Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
4| Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
5| Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6| Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7| Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
8| Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9| Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
10| quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11| Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
12| Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13| Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
14| Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15| Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
16| Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
17| Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18| Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19| Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20| Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
21| Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22| Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23| Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
#50
0| In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
1| Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
2| Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
3| Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
4| Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
5| Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
6| Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
7| Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
8| Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
9| Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
10| Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
11| Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
12| Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
13| Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
14| Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
15| Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
16| Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
17| Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
18| Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
19| Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.
#51
0| In finem. Intellectus David,
1| cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
2| Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
3| Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
4| Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
5| Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
6| Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
7| Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
8| Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
9| Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
10| Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
#52
0| In finem, pro Maëleth intelligentiæ David.
1| Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
2| Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.
3| Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4| Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5| Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
6| Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7| Quis dabit ex Sion salutare Israël ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
#53
0| In finem, in carminibus. Intellectus David, cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
1| Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
2| Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
3| Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
4| Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
5| Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
6| Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
7| Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
#54
0| In finem, in carminibus. Intellectus David.
1| Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
2| intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
3| a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
4| Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
5| Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
6| Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?
7| Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
8| Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
9| Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
10| Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
11| et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
12| Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
13| Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :
14| qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
15| Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
16| Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
17| Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
18| Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
19| Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
20| Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
21| divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
22| Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.
23| Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.
#55
0| In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
1| Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
2| Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
3| Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
4| In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
5| Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
6| Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
7| pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
8| Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
9| tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
10| In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
11| In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
12| quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
#56
0| In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
1| Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
2| Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
3| Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
4| et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
5| Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
6| Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
7| Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
8| Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
9| Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :
10| quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
11| Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
#57
0| In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
1| Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
2| Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
3| Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
4| Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
5| quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
6| Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
7| Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
8| Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
9| Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
10| Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
11| Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
#58
0| In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
1| Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
2| Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
3| Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
4| Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
5| Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
6| Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
7| Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
8| Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.
9| Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es :
10| Deus meus misericordia ejus præveniet me.
11| Deus ostendet mihi super inimicos meos : ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine :
12| delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
13| in consummatione : in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
14| Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
15| Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
16| Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam : quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
17| Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.
#59
0| In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
1| Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
2| Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
3| Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
4| Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.
5| Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
6| Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
7| Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
8| Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.
9| Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
10| nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
11| Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
12| In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
#60
0| In finem. In hymnis David.
1| Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.
2| A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
3| quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.
4| Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.
5| Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
6| Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
7| Permanet in æternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
8| Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
#61
0| In finem, pro Idithun. Psalmus David.
1| Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
2| Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
3| Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
4| Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
5| Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :
6| quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
7| In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
8| Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in æternum.
9| Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
10| Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
11| Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,
12| et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
#62
0| Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
1| Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
2| In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
3| Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
4| Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
5| Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
6| Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
7| Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
8| Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
9| Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;
10| tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
11| Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.
#63
0| In finem. Psalmus David.
1| Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
2| Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
3| Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
4| ut sagittent in occultis immaculatum.
5| Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
6| Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
7| et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,
8| et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
9| et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
10| Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
#64
0| In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
1| Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
2| Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.
3| Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
4| Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum,
5| mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
6| Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;
7| qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
8| et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.
9| Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus.
10| Rivos ejus inebria ; multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
11| Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate.
12| Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
13| Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.
#65
0| In finem. Canticum psalmi resurrectionis.
1| Jubilate Deo, omnis terra ;
2| psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
3| Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
4| Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
5| Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.
6| Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.
7| Qui dominatur in virtute sua in æternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8| Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :
9| qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10| Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11| Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;
12| imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13| Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea
14| quæ distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.
15| Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
16| Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
17| Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18| Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19| Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
20| Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
#66
0| In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
1| Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
2| ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
3| Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
4| Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
5| Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
6| Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
7| Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.
#67
0| In finem. Psalmus cantici ipsi David.
1| Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
2| Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
3| Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
4| Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
5| patris orphanorum, et judicis viduarum ; Deus in loco sancto suo.
6| Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
7| Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
8| terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
9| Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
10| Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
11| Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
12| Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia.
13| Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
14| Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
15| Mons Dei, mons pinguis : mons coagulatus, mons pinguis.
16| Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.
17| Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto.
18| Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
19| Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
20| Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.
21| Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
22| Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :
23| ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
24| Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
25| Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
26| In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
27| Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.
28| Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
29| A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
30| Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.
31| Venient legati ex Ægypto ; Æthiopia præveniet manus ejus Deo.
32| Regna terræ, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.
33| Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem : ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
34| Date gloriam Deo super Israël ; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
35| Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus !
#68
0| In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
1| Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
2| Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
3| Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
4| Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
5| Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
6| Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
7| Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.
8| Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
9| Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
10| Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
11| Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.
12| Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
13| Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
14| Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
15| Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
16| Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
17| Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
18| Intende animæ meæ, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.
19| Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
20| in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.
21| Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
22| Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
23| Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
24| Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
25| Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
26| Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
27| Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
28| Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
29| Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.
30| Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :
31| et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
32| Videant pauperes, et lætentur ; quærite Deum, et vivet anima vestra :
33| quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
34| Laudent illum cæli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.
35| Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
36| Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
#69
0| In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
1| Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
2| Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.
3| Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !
4| Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
5| Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.
#70
0| Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum.
1| In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum.
2| In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.
3| Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
4| Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui :
5| quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea.
6| In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meæ tu es protector meus ; in te cantatio mea semper.
7| Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis.
8| Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
9| Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10| Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
11| dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
12| Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice.
13| Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
14| Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
15| Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
16| introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
17| Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18| Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam,
19| et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?
20| Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
21| Multiplicasti magnificentiam tuam ; et conversus consolatus es me.
22| Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
23| Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ; et anima mea quam redemisti.
24| Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
#71
0| Psalmus, in Salomonem.
1| Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
2| Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
3| Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
4| Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
5| Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
6| Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
7| Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
8| Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.
9| Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :
10| et adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei.
11| Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
12| Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
13| Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
14| Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
15| Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
16| Sit nomen ejus benedictum in sæcula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ; omnes gentes magnificabunt eum.
17| Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
18| Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
19| Defecerunt laudes David, filii Jesse.
#72
0| Psalmus Asaph.
1| Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
2| Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
3| quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4| Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5| In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6| Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7| Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
8| Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9| Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
10| Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
11| Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
12| Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
13| Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
14| et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15| Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16| Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
17| donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
18| Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
19| Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
20| Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21| Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
22| et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
23| ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24| Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25| Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
26| Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
27| Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28| Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
#73
0| Intellectus Asaph.
1| Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
2| Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3| Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
4| Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :
5| et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6| exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
7| Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8| Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9| Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.
10| Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
11| Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
12| Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.
13| Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.
14| Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.
15| Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.
16| Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.
17| Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
18| Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19| Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20| Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21| Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22| Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
23| Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
#74
0| In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
1| Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
2| Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
3| Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
4| Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
5| nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
6| Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
7| quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
8| quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
9| Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :
10| et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
#75
0| In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
1| Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
2| Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
3| Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
4| Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
5| turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
6| Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
7| Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
8| De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
9| cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
10| Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
11| Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
12| et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.
#76
0| In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
1| Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
2| In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;
3| memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
4| Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.
5| Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.
6| Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
7| Numquid in æternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
8| aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?
9| aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?
10| Et dixi : Nunc cœpi ; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
11| Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :
12| et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
13| Deus, in sancto via tua : quis deus magnus sicut Deus noster ?
14| Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.
15| Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
16| Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt : et turbatæ sunt abyssi.
17| Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt ;
18| vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ; commota est, et contremuit terra.
19| In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
20| Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
#77
0| Intellectus Asaph.
1| Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2| Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.
3| Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
4| Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
5| Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :
6| ut cognoscat generatio altera : filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
7| ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant :
8| ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9| Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
10| Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
11| Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
12| Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
13| Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre :
14| et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
15| Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
16| Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
17| Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18| Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
19| Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
20| quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
21| Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël :
22| quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
23| Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.
24| Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
25| Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.
26| Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.
27| Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
28| Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
29| Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis :
30| non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
31| et ira Dei ascendit super eos : et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
32| In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33| Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
34| Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
35| Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
36| Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;
37| cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38| Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
39| Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
40| Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
41| Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
42| Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis :
43| sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;
44| et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
45| Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;
46| et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;
47| et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;
48| et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;
49| misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
50| Viam fecit semitæ iræ suæ : non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit :
51| et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :
52| et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto :
53| et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
54| Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;
55| et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
56| Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
57| Et averterunt se, et non servaverunt pactum : quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58| In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
59| Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
60| Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61| Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62| Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
63| Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.
64| Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
65| Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
66| Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.
67| Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit :
68| sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
69| Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
70| Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum :
71| pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.
72| Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
#78
0| Psalmus Asaph.
1| Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2| Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
3| Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
4| Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5| Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?
6| Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :
7| quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
8| Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.
9| Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10| Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11| Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
12| et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13| Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
#79
0| In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
1| Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
2| coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
3| Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
4| Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
5| cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
6| Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
7| Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
8| Vineam de Ægypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.
9| Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.
10| Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
11| Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
12| Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?
13| Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
14| Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam :
15| et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
16| Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
17| Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
18| Et non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
19| Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
#80
0| In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
1| Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
2| Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
3| Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :
4| quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
5| Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.
6| Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
7| In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
8| Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
9| non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
10| Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
11| Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
12| Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
13| Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
14| pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
15| Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
16| Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
#81
0| Psalmus Asaph.
1| Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
2| Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
3| Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
4| Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5| Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
6| Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7| Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8| Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
#82
0| Canticum Psalmi Asaph.
1| Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
2| quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
3| Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
4| Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
5| Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :
6| tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,
7| Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
8| Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.
9| Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.
10| Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ.
11| Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,
12| qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
13| Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
14| Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
15| ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
16| Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
17| Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.
18| Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.
#83
0| In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
1| Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
2| Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
3| Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
4| Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te.
5| Beatus vir cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit,
6| in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
7| Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
8| Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
9| Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
10| Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
11| Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
12| Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
#84
0| In finem, filiis Core. Psalmus.
1| Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
2| Remisisti iniquitatem plebis tuæ ; operuisti omnia peccata eorum.
3| Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuæ.
4| Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
5| Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
6| Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
7| Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
8| Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
9| Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
10| Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatæ sunt.
11| Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
12| Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
13| Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
#85
0| Oratio ipsi David.
1| Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
2| Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
3| Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;
4| lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5| Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
6| Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
7| In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
8| Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
9| Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
10| Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.
11| Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
12| Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum :
13| quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14| Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.
15| Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
16| Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.
17| Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
#86
0| Filiis Core. Psalmus cantici.
1| Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
2| diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3| Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
4| Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
5| Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
6| Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7| Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
#87
0| Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
1| Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
2| Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
3| Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
4| Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
5| inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
6| Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
7| Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
8| Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;
9| oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
10| Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
11| Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
12| Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?
13| Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
14| Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?
15| Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
16| In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :
17| circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
18| Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
#88
0| Intellectus Ethan Ezrahitæ.
1| Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
2| Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.
3| Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
4| Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
5| Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
6| Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
7| Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
8| Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
9| Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
10| Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
11| Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
12| aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
13| tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
14| justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
15| Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
16| et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
17| Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
18| Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
19| Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
20| Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
21| Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
22| Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
23| Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
24| Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
25| Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
26| Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
27| Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
28| In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
29| Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
30| Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
31| si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
32| visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
33| misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
34| neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
35| Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
36| semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
37| et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
38| Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
39| Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
40| Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
41| Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
42| Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
43| Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
44| Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
45| Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
46| Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
47| Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
48| Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
49| Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
50| Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
51| quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
52| Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.
#89
0| Oratio Moysi, hominis Dei.
1| Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
2| Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
3| Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
4| Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte
5| quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6| Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
7| Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8| Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9| Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
10| dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11| Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
12| dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
13| Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
14| Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15| Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
16| Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
17| Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
#90
0| Laus cantici David.
1| Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
2| Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
3| Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4| Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
5| Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;
6| a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
7| Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
8| Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
9| Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
10| Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11| Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12| In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13| Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14| Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15| Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
16| Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
#91
0| Psalmus cantici, in die sabbati.
1| Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
2| ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
3| in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
4| Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
5| Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
6| Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
7| Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :
8| tu autem Altissimus in æternum, Domine.
9| Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
10| Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
11| Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
12| Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
13| Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
14| Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
15| ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
#92
0| Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra.
1| Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
2| Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es.
3| Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,
4| a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
5| Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
#93
0| Psalmus ipsi David, quarta sabbati.
1| Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.
2| Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis.
3| Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ;
4| effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
5| Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt.
6| Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
7| Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
8| Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.
9| Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?
10| Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
11| Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
12| Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum :
13| ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
14| Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet,
15| quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
16| Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
17| Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
18| Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
19| Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
20| Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ?
21| Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
22| Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
23| Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.
#94
0| Laus cantici ipsi David.
1| Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
2| præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
3| quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
4| Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
5| quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
6| Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
7| quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8| Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
9| sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
10| Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
11| Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
#95
0| Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.
1| Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
2| Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3| Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
4| Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
5| Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
6| Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7| Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
8| afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
9| adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
10| dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
11| Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
12| gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13| a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
#96
0| Huic David, quando terra ejus restituta est.
1| Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ.
2| Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
3| Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4| Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.
5| Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
6| Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7| Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8| Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.
9| Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
10| Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.
11| Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
12| Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
#97
0| Psalmus ipsi David.
1| Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
2| Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3| Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
4| Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.
5| Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
6| in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :
7| moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
8| Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt
9| a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
#98
0| Psalmus ipsi David.
1| Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
2| Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
3| Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
4| et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
5| Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
6| Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
7| in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
8| Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
9| Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
#99
0| Psalmus in confessione.
1| Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
2| Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuæ ejus.
3| Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus,
4| quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
#100
0| Psalmus ipsi David.
1| Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
2| et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
3| Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi
4| cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5| Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar : superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
6| Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
7| Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
8| In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
#101
0| Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
1| Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
2| Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
3| Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
4| Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
5| A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
6| Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
7| Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
8| Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
9| quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
10| a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.
11| Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
12| Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
13| Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
14| quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
15| Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :
16| quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
17| Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
18| Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
19| Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :
20| ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
21| ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
22| in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
23| Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
24| ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
25| Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
26| Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
27| tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
28| Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.
#102
0| Ipsi David.
1| Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
2| Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3| Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
4| qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
5| qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :
6| faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7| Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
8| Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
9| Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
10| Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11| Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
12| quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13| Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14| Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15| Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
16| quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17| Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18| his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19| Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20| Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21| Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22| Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
#103
0| Ipsi David.
1| Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
2| amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
3| qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum :
4| qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
5| Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi.
6| Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ.
7| Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt.
8| Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
9| Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
10| Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ.
11| Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua.
12| Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
13| Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra :
14| producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
15| et vinum lætificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
16| Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit :
17| illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum.
18| Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis.
19| Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
20| Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :
21| catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
22| Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
23| Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
24| Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
25| Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis.
26| Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27| Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
28| Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29| Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
30| Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.
31| Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis.
32| Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.
33| Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.
34| Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.
35| Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
#104
0| (Alleluja.)
1| Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
2| Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
3| Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
4| Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
5| Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
6| semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
7| Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
8| Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
9| quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
10| et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
11| dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
12| cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
13| Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14| Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
15| Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
16| Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
17| Misit ante eos virum : in servum venundatus est, Joseph.
18| Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
19| donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20| Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
21| Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
22| ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23| Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
24| Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
25| Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26| Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
27| Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28| Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
29| Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
30| Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31| Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
32| Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
33| Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34| Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
35| et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
36| Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
37| Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
38| Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
39| Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40| Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
41| Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
42| Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43| Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
44| Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
45| ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
#105
0| (Alleluja.)
1| Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2| Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ?
3| Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4| Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :
5| ad videndum in bonitate electorum tuorum ; ad lætandum in lætitia gentis tuæ : ut lauderis cum hæreditate tua.
6| Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus ; iniquitatem fecimus.
7| Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
8| et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
9| Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10| Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
11| Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
12| Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
13| Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.
14| Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
15| Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
16| Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini.
17| Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
18| Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.
19| Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
20| Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21| Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Ægypto,
22| mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
23| Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24| Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
25| Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
26| Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto :
27| et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28| Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
29| Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
30| Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
31| Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
32| Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos :
33| quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
34| Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis :
35| et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
36| et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
37| Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
38| Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
39| et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40| Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
41| Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42| Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;
43| sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44| Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45| Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :
46| et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
47| Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
48| Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus : Fiat, fiat.
#106
0| (Alleluja.)
1| Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2| Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3| a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4| Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5| Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6| Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
7| et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8| Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9| Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10| Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
11| Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12| Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13| Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14| Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15| Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16| Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
17| Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18| Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19| Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20| Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21| Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22| Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23| Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
24| ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25| Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
26| Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
27| Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28| Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29| Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30| Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31| Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32| Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33| Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
34| terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35| Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36| Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
37| et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38| Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
39| Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40| Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
41| Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42| Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43| Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?
#107
0| Canticum Psalmi, ipsi David.
1| Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.
2| Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
3| Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus :
4| quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
5| Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua :
6| ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
7| Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
8| Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;
9| Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.
10| Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
11| nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
12| Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
13| In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
#108
0| In finem. Psalmus David.
1| Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
2| Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
3| Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
4| Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
5| Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
6| Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
7| Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
8| Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
9| Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
10| Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
11| Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
12| Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
13| In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
14| Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :
15| pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
16| et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
17| Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
18| Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
19| Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
20| Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
21| Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
22| Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
23| Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
24| Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
25| Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
26| Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
27| Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.
28| Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
29| Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :
30| quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
#109
0| Psalmus David.
1| Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
2| Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
3| Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te.
4| Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
5| Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.
6| Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.
7| De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.
#110
0| (Alleluja.)
1| Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
2| Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.
3| Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4| Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
5| Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.
6| Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7| ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
8| Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
9| Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
10| Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
#111
0| Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ.
1| Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.
2| Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.
3| Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4| Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.
5| Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio :
6| quia in æternum non commovebitur.
7| In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
8| confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
9| Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.
10| Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.
#112
1| Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.
2| Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.
3| A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
4| Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.
5| Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
6| et humilia respicit in cælo et in terra ?
7| Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :
8| ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9| Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
#113
0| (Alleluja.)
1| In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2| facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
3| Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
4| Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5| Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6| montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
7| A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
8| qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9| Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
10| super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
11| Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
12| Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13| Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
14| Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
15| Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
16| Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17| Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
18| Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
19| Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20| Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
21| Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22| Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23| Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
24| Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
25| Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
26| sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
#114
0| (Alleluja.)
1| Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
2| Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3| Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4| et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
5| Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6| Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
7| Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :
8| quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9| Placebo Domino in regione vivorum.
#115
0| (Alleluja.)
1| Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
2| Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
3| Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
4| Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5| Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
6| Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
7| O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :
8| tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
9| Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
10| in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
#116
0| (Alleluja.)
1| Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.
2| Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.
#117
0| (Alleluja.)
1| Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2| Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
3| Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus.
4| Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus.
5| De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
6| Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.
7| Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
8| Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
9| Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
10| Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
11| Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
12| Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
13| Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
14| Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
15| Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
16| Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
17| Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.
18| Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
19| Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor Domino.
20| Hæc porta Domini : justi intrabunt in eam.
21| Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
22| Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.
23| A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
24| Hæc est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et lætemur in ea.
25| O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.
26| Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini.
27| Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
28| Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
29| Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
#118
0| (Alleluja.)
1| Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2| Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
3| Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
4| Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5| Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
6| Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7| Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8| Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
9| In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
10| In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
11| In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12| Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
13| In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14| In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15| In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16| In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
17| <Ghimel>Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18| Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19| Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
20| Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21| Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22| Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23| Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24| Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
25| Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
26| Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
27| Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
28| Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
29| Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
30| Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
31| Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
32| Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
33| Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
34| Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
35| Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
36| Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
37| Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
38| Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
39| Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
40| Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
41| Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
42| Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
43| Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
44| Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
45| Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
46| Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
47| Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
48| Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
49| Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
50| Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
51| Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
52| Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
53| Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54| Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
55| Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
56| Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
57| Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
58| Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
59| Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
60| Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
61| Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
62| Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
63| Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
64| Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
65| Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
66| Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
67| Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
68| Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
69| Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
70| Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
71| Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
72| Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
73| Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74| Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
75| Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
76| Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77| Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
78| Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
79| Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
80| Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
81| Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
82| Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
83| Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
84| Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
85| Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
86| Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
87| Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
88| Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
89| In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
90| In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
91| Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
92| Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
93| In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
94| Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
95| Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
96| Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
97| Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
98| Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
99| Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
100| Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
101| Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
102| A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
103| Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
104| A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
105| Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
106| Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
107| Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
108| Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
109| Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
110| Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
111| Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
112| Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
113| Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
114| Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
115| Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
116| Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
117| Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
118| Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
119| Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
120| Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
121| Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
122| Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
123| Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
124| Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
125| Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
126| Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
127| Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
128| Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
129| Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
130| Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
131| Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
132| Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
133| Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
134| Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
135| Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
136| Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
137| Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
138| Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
139| Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140| Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
141| Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
142| Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
143| Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
144| Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
145| Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
146| Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
147| Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
148| Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
149| Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
150| Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
151| Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
152| Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
153| Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
154| Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
155| Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
156| Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
157| Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
158| Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
159| Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
160| Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161| Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
162| Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
163| Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
164| Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
165| Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
166| Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
167| Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
168| Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
169| Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170| Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
171| Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
172| Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
173| Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
174| Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
175| Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
176| Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
#119
0| Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
1| Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
2| Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
3| Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
4| Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
5| multum incola fuit anima mea.
6| Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
#120
0| Canticum graduum.
1| Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
2| Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
3| Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
4| Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
5| Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
6| Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
7| Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.
8| Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.
#121
0| Canticum graduum.
1| Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
2| Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3| Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4| Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
5| Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6| Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7| Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8| Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9| Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
#122
0| Canticum graduum.
1| Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
2| Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3| Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;
4| quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
#123
0| Canticum graduum.
1| Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
2| nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,
3| forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,
4| forsitan aqua absorbuisset nos ;
5| torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
6| Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
7| Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8| Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
#124
1| Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat
2| in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
3| Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4| benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5| Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !
#125
0| Canticum graduum.
1| In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2| Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
3| Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes.
4| Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
5| Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6| Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
#126
0| Canticum graduum Salomonis.
1| Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
2| Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
3| ecce hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.
4| Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.
5| Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
#127
0| Canticum graduum.
1| Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2| Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
3| Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
4| Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5| Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
6| Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.
#128
0| Canticum graduum.
1| Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;
2| sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi.
3| Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
4| Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5| Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6| Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit :
7| de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8| Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
#129
0| Canticum graduum.
1| De profundis clamavi ad te, Domine ;
2| Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
3| Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
4| Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :
5| speravit anima mea in Domino.
6| A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
7| Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8| Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
#130
0| Canticum graduum David.
1| Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
2| Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
3| Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
#131
0| Canticum graduum.
1| Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :
2| sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob :
3| Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ;
4| si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
5| et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
6| Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ.
7| Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
8| Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
9| Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
10| Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
11| Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
12| Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
13| Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.
14| Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.
15| Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.
16| Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
17| Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.
18| Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
#132
0| Canticum graduum David.
1| Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
2| Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;
3| sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
#133
0| Canticum graduum.
1| Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
2| In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3| Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
#134
0| (Alleluja.)
1| Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
2| qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3| Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4| Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
5| Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
6| Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7| Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
8| Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
9| Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10| Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
11| Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
12| et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
13| Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14| Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15| Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16| Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
17| Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18| Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19| Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
20| Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21| Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
#135
0| (Alleluja.)
1| Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.
2| Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
3| Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
4| Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.
5| Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.
6| Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.
7| Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus :
8| solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ;
9| lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.
10| Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
11| Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,
12| in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.
13| Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ;
14| et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;
15| et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.
16| Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.
17| Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus ;
18| et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus :
19| Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;
20| et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus :
21| et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ;
22| hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.
23| Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ;
24| et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.
25| Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
26| Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
#136
0| Psalmus David, Jeremiæ.
1| Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2| In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra :
3| quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4| Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?
5| Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6| Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
7| Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8| Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9| Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
#137
0| Ipsi David.
1| Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;
2| adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
3| In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.
4| Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.
5| Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;
6| quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
7| Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
8| Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.
#138
0| In finem, psalmus David.
1| Domine, probasti me, et cognovisti me ;
2| tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3| Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
4| et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
5| Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6| Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
7| Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
8| Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
9| Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
10| etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11| Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12| Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13| Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
14| Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15| Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
16| Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17| Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
18| Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19| Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
20| quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
21| Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
22| Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23| Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
24| Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.
#139
0| In finem. Psalmus David.
1| Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
2| Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.
3| Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
4| Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :
5| absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
6| Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
7| Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
8| Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
9| Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
10| Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
11| Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.
12| Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
13| Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
#140
0| Psalmus David.
1| Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2| Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3| Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
4| Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5| Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
6| absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7| Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8| Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
9| Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10| Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.
#141
0| Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
1| Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
2| Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :
3| in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
4| Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
5| Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
6| Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
7| Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.
#142
0| Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus.
1| Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.
2| Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3| Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
4| Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.
5| Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.
6| Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
7| Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
8| Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
9| Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi.
10| Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
11| Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
12| et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
#143
0| Psalmus David. Adversus Goliath.
1| Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2| Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
3| Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
4| Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.
5| Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.
6| Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7| Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :
8| quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
9| Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.
10| Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
11| eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12| Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
13| Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;
14| boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
15| Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
#144
0| Laudatio ipsi David.
1| Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
2| Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
3| Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
4| Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
5| Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
6| Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
7| Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
8| Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.
9| Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10| Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
11| Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur :
12| ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
13| Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
14| Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
15| Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16| Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
17| Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
18| Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
19| Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
20| Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
21| Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.
#145
0| Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
1| Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
2| in filiis hominum, in quibus non est salus.
3| Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
4| Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
5| qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
6| Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
7| Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
8| Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
9| Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
#146
0| (Alleluja.)
1| Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2| Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :
3| qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;
4| qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
5| Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.
6| Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.
7| Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.
8| Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum ;
9| qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
10| Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11| Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
#147
0| (Alleluja.)
1| Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.
2| Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.
3| Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
4| Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.
5| Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.
6| Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
7| Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
8| Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
9| Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
#148
0| Alleluja.
1| Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis.
2| Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3| Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
4| Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
5| laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
6| Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit.
7| Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;
8| ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;
9| montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
10| bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ;
11| reges terræ et omnes populi ; principes et omnes judices terræ ;
12| juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini :
13| quia exaltatum est nomen ejus solius.
14| Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
#149
0| (Alleluja.)
1| Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.
2| Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
3| Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.
4| Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
5| Exsultabunt sancti in gloria ; lætabuntur in cubilibus suis.
6| Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :
7| ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;
8| ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
9| ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
#150
0| (Alleluja.)
1| Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2| Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3| Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
4| Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
5| Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6| Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.
#151
0| Hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad.
1| Pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
2| manus meæ fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
3| et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet
4| ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suæ
5| fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino
6| exivi obviam alienigenæ et maledixit mihi in simulacris suis
7| ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israël. *(Correctibus necessitas : numeri psalorum necessitas correctas!)*