15 lines
1.4 KiB
Plaintext
15 lines
1.4 KiB
Plaintext
#1
|
|
1| Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
|
|
2| Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
|
|
3| Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
|
|
4| Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
|
|
5| Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
|
|
6| qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
|
|
7| Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
|
|
8| Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
|
|
9| Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
|
|
10| propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
|
|
11| Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
|
|
12| Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
|
|
13| Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
|
|
14| Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. |