113 lines
11 KiB
Plaintext
113 lines
11 KiB
Plaintext
#1
|
|
1| Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
|
|
2| Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
|
|
3| scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
|
|
4| Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
|
|
5| Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
|
|
6| Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
|
|
7| non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
|
|
8| Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
|
|
9| Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
|
|
10| dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
|
|
11| exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
|
|
12| Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
|
|
13| Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
|
|
14| Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
|
|
15| Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
|
|
16| Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
|
|
17| Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
|
|
18| Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
|
|
19| Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
|
|
20| Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
|
|
21| Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
|
|
22| Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
|
|
23| Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
|
|
24| consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
|
|
25| Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
|
|
26| Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
|
|
27| Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
|
|
#2
|
|
1| Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
|
|
2| Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
|
|
3| et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
|
|
4| nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
|
|
5| Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
|
|
6| vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
|
|
7| nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
|
|
8| Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
|
|
9| si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
|
|
10| Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
|
|
11| Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
|
|
12| Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
|
|
13| Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
|
|
14| Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
|
|
15| Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
|
|
16| dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
|
|
17| Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
|
|
18| Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
|
|
19| Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
|
|
20| Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
|
|
21| Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
|
|
22| Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
|
|
23| Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
|
|
24| Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
|
|
25| Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
|
|
26| Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
|
|
#3
|
|
1| Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
|
|
2| In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
|
|
3| Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
|
|
4| Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
|
|
5| Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
|
|
6| Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
|
|
7| Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
|
|
8| linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
|
|
9| In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
|
|
10| Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
|
|
11| Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
|
|
12| Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
|
|
13| Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
|
|
14| Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
|
|
15| non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
|
|
16| Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
|
|
17| Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
|
|
18| Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
|
|
#4
|
|
1| Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
|
|
2| concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
|
|
3| Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
|
|
4| Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
|
|
5| An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
|
|
6| majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
|
|
7| Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
|
|
8| Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
|
|
9| Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
|
|
10| Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
|
|
11| Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
|
|
12| Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
|
|
13| Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
|
|
14| qui ignoratis quid erit in crastino.
|
|
15| Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
|
|
16| Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
|
|
17| Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
|
|
#5
|
|
1| Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
|
|
2| Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
|
|
3| Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
|
|
4| Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
|
|
5| Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
|
|
6| Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
|
|
7| Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
|
|
8| Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
|
|
9| Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
|
|
10| Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
|
|
11| Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
|
|
12| Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
|
|
13| Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
|
|
14| Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
|
|
15| et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
|
|
16| Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
|
|
17| Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
|
|
18| Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
|
|
19| Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
|
|
20| scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. |