155 lines
14 KiB
Plaintext
155 lines
14 KiB
Plaintext
#1
|
|
1| Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
|
|
2| et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
|
|
3| Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
|
|
4| qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
|
|
5| cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
|
6| Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
|
|
7| quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
|
|
8| Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
|
|
9| Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
|
|
10| Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
|
|
11| Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
|
|
12| neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
|
|
13| Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
|
|
14| et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
|
|
15| Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
|
|
16| ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
|
|
17| neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
|
|
18| deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
|
|
19| alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
|
|
20| Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
|
|
21| Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
|
|
22| Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
|
|
23| tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
|
|
24| et in me clarificabant Deum.
|
|
#2
|
|
1| Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
|
|
2| Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
|
|
3| Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
|
|
4| sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
|
|
5| Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
|
|
6| ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
|
|
7| Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
|
|
8| (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
|
|
9| et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
|
|
10| tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
|
|
11| Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
|
|
12| Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
|
|
13| Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
|
|
14| Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
|
|
15| Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
|
|
16| Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
|
|
17| Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
|
|
18| Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
|
|
19| Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
|
|
20| Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
|
|
21| Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
|
|
#3
|
|
1| O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
|
|
2| Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
|
|
3| sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?
|
|
4| tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
|
|
5| Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
|
|
6| Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
|
|
7| cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
|
|
8| Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
|
|
9| Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
|
|
10| Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
|
|
11| Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
|
|
12| Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
|
|
13| Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
|
|
14| ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
|
|
15| Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
|
|
16| Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
|
|
17| Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
|
|
18| Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
|
|
19| Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
|
|
20| Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
|
|
21| Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
|
|
22| Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
|
|
23| Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
|
|
24| Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
|
|
25| At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
|
|
26| Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
|
|
27| Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
|
|
28| Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
|
|
29| Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
|
|
#4
|
|
1| Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
|
|
2| sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
|
|
3| ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
|
|
4| At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
|
|
5| ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
|
|
6| Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
|
|
7| Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
|
|
8| Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
|
|
9| Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
|
|
10| Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
|
|
11| Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
|
|
12| Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
|
|
13| Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
|
|
14| non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
|
|
15| Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
|
|
16| Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
|
|
17| Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
|
|
18| Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
|
|
19| Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
|
|
20| vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
|
|
21| Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
|
|
22| Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
|
|
23| Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
|
|
24| quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
|
|
25| Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
|
|
26| Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
|
|
27| Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
|
|
28| Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
|
|
29| Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
|
|
30| Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
|
|
31| Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.
|
|
#5
|
|
1| State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
|
|
2| Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
|
|
3| Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
|
|
4| Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
|
|
5| Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
|
|
6| Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
|
|
7| Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
|
|
8| persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
|
|
9| Modicum fermentum totam massam corrumpit.
|
|
10| Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
|
|
11| Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
|
|
12| Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
|
|
13| Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
|
|
14| Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
|
|
15| Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
|
|
16| Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
|
|
17| Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
|
|
18| Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
|
|
19| Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
|
|
20| idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
|
|
21| invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
|
|
22| Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
|
|
23| mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
|
|
24| Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
|
|
25| Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
|
|
26| Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
|
|
#6
|
|
1| Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
|
|
2| Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
|
|
3| Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
|
|
4| Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
|
|
5| Unusquisque enim onus suum portabit.
|
|
6| Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
|
|
7| Nolite errare : Deus non irridetur.
|
|
8| Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
|
|
9| Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
|
|
10| Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
|
|
11| Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
|
|
12| Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
|
|
13| Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
|
|
14| Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
|
|
15| In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
|
|
16| Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
|
|
17| De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
|
|
18| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. |