108 lines
10 KiB
Plaintext
108 lines
10 KiB
Plaintext
#1
|
|
1| Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
|
|
2| Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
|
|
3| Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
|
|
4| semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
|
|
5| super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
|
|
6| Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
|
|
7| sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
|
|
8| Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
|
|
9| Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
|
|
10| ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
|
|
11| repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
|
|
12| Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
|
|
13| ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
|
|
14| et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
|
|
15| Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
|
|
16| quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
|
|
17| Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
|
|
18| Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
|
|
19| Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
|
|
20| secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
|
|
21| Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
|
|
22| Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
|
|
23| Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
|
|
24| permanere autem in carne, necessarium propter vos.
|
|
25| Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
|
|
26| ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
|
|
27| Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
|
|
28| et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
|
|
29| quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
|
|
30| idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
|
|
#2
|
|
1| Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
|
|
2| implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
|
|
3| nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
|
|
4| non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
|
|
5| Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
|
|
6| qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
|
|
7| sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
|
|
8| Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
|
|
9| Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
|
|
10| ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
|
|
11| et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
|
|
12| Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
|
|
13| Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
|
|
14| Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :
|
|
15| ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
|
|
16| verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
|
|
17| Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
|
|
18| Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
|
|
19| Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
|
|
20| Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
|
|
21| Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
|
|
22| Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
|
|
23| Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
|
|
24| Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
|
|
25| Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
|
|
26| quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
|
|
27| Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
|
|
28| Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
|
|
29| Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
|
|
30| quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
|
|
#3
|
|
1| De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
|
|
2| Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
|
|
3| Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
|
|
4| quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
|
|
5| circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,
|
|
6| secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
|
|
7| Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
|
|
8| Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
|
|
9| et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,
|
|
10| ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
|
|
11| si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :
|
|
12| non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
|
|
13| Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
|
|
14| ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.
|
|
15| Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
|
|
16| Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
|
|
17| Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
|
|
18| Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :
|
|
19| quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
|
|
20| Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
|
|
21| qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
|
|
#4
|
|
1| Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
|
|
2| Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
|
|
3| Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
|
|
4| Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
|
|
5| Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
|
|
6| Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
|
|
7| Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
|
|
8| De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
|
|
9| Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
|
|
10| Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
|
|
11| Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
|
|
12| Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
|
|
13| Omnia possum in eo qui me confortat.
|
|
14| Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
|
|
15| Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
|
|
16| quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
|
|
17| Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
|
|
18| Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
|
|
19| Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
|
|
20| Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
|
21| Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
|
|
22| Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
|
|
23| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |