Files
ponomar-pwa/static/data/la/bible/vulgate/Eph.text
T

161 lines
15 KiB
Plaintext

#1
1| Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
2| Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3| Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
4| sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
5| Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,
6| in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
7| In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
8| quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
9| ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
10| in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;
11| in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :
12| ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
13| in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14| qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15| Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16| non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
17| ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
18| illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
19| et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
20| quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :
21| supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
22| Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
23| quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
#2
1| Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
2| in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
3| in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :
4| Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5| et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
6| et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :
7| ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
8| Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :
9| non ex operibus, ut ne quis glorietur.
10| Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
11| Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :
12| quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
13| Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
14| Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,
15| legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :
16| et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
17| Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
18| Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
19| Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
20| superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
21| in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
22| in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
#3
1| Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2| si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
3| quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4| prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
5| quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6| gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
7| cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8| Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9| et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :
10| ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11| secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
12| in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
13| Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
14| Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15| ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
16| ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17| Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
18| ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
19| scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20| Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :
21| ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
#4
1| Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2| cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
3| solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4| Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
5| Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6| Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7| Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8| Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
9| Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
10| Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
11| Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
12| ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :
13| donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :
14| ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15| Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
16| ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17| Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18| tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
19| qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
20| Vos autem non ita didicistis Christum,
21| si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
22| deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23| Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
24| et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25| Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
26| Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
27| Nolite locum dare diabolo :
28| qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29| Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30| Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
31| Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32| Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
#5
1| Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2| et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3| Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
4| aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
5| Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
6| Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
7| Nolite ergo effici participes eorum.
8| Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
9| fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
10| probantes quid sit beneplacitum Deo :
11| et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12| Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13| Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14| Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
15| Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
16| sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17| Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
18| Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
19| loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
20| gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
21| subjecti invicem in timore Christi.
22| Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :
23| quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.
24| Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
25| Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
26| ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
27| ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28| Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29| Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
30| quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
31| Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
32| Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33| Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
#6
1| Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2| Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3| ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4| Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5| Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
6| non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7| cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
8| scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9| Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
10| De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11| Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
12| quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13| Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
14| State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15| et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16| in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
17| et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18| per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
19| et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
20| pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
21| Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
22| quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
23| Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
24| Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.